Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866

Index

- 56 — Nr. 902. Oleum pro lu­mine perpetuo adhibendum. Nr. 903. ObitusErnesti Kellé, et con­cursus proPa­rochia Zom­J)or. res cognitiones pro re nata fideli populo in sacris sermonibus debite exponant illumque ad succollandas catholicas Missiones omni meliore modo animent. Coloczae, die 4-a Junii 1866. Notum est DD. Curatis, quod in lampade luminis perpetui coram augustissimo Eucha­ristiae Sacramento de regula oleum ex olivis expressum ob mysticas significationes ar­dere oporteat. Cum nihilominus hujusmodi oleum magnas requirat expensas, quibus per­stringendis Ecclesiae minori dote gaudentes saepe haud pares sunt : idcirco Decretum a S. Rituum Congregatione editum, quo facultas Episcopis concessa est indulgendi, ut pro lumine perpetuo adhiberi possit etiam oleum ex aliis vegetabilibus materiis confectum, pro congrua directione communicandum censui : DECRETUM S. R. C. Plurium Dioecesium. Nonnulli Reverendissimi Galliarum Antistites , serio perpendentes in mul­tis Suarum Dioecesium Ecclesiis difíicile admodum et nonnisi magnis sumptibus comparari posse oleum olivarum ad nutriendam diu noctuque saltem unam lam­padem ante Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum ; ab Apostolica Sede decla­rari petierunt utrum in casu, attentis difficultatibus et Ecclesiarum paupertate, oleo olivarum substitui possint alia olea, quae ex vegetabilibus babentur, ipso non excluso petroleo. Sacra porro Rituum Congregatio, etsi semper sollicita, ut etiam in hac parte quod usque ab Ecclesiae primordiis circa usum olei ex olivis inductum est, ob mysticas significationes retineatur; attamen silentio praeterire minimé censuit rationes ab iisdem Episcopis prolatas; ac proinde exquisito prius voto alterius ex Apostolicarum Coeremo­niarum Magistris subscriptus Cardinalis Praefectus Ejusdem Sacrae Congregationis rem omnem proposuit in ordinariis comitiis ad Vaticanum hodierna die habitis. Excellentis­simi autem et Reverendissimi Patres Sacris tuendis Ritibus praepositi, omnibus accurate perpensis ac diligentissime examinatis, rescribendum censuerunt : Generatim uten­dum esse oleo olivarum, ubi vero haberi nequeat, remittendum pru­dentiae Episcoporum, ut lampades nutriantur ex aliis oleis quantum fieri possit vegetabilibus. Die 9. Julii 1864. Facta postmodum de praemissis Sanctissimo Domino Nostro PIO PAPAE IX. per infrascriptum Secretarium fideli rela­tione, Sanctitas Sua Sententiam Sacrae Congregationis ratam habuit et confirmavit. Die 14. iisdem Mense et Anno. C. Episcopus Portuen. et S. Rufine Card. Patrizi S. R. C. Praef. (L. S.) D. Bartolini S. R. C. Secretarius. Coloczae, die 4-a Junii 1866. Reverendissimum Ernestum Kelle, Praepositum de Oront, L. R. Civitatis Zombo­riensis Parochum, in ejate Schola inferiore Reali dioecesanum in re religionis et morum Commissarium die 1-a currentis mensis post brevem quatuor dierum infirmitatem susce­ptis praevie moribundorum Sacramentis anno aetatis suae 62-o ex hac mortali vita ad

Next

/
Thumbnails
Contents