Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866

Index

— 50 — Nr. 681. Solemnitas beatificatio­nis Joann. Berchmanns Coloczae as­servanda. ^^enerabilem Juvenem Joannem Berchmanns, Scholasticum Societatis Jesu, qui anno 1621-0 Romae, dum philosophicis disciplinis operám impenderet, annumque aetatis vigesimum tertium ageret, animam Creatori suo reddidit, ob eximias virtutes, quas vitae suae decursu palam exhibuit, a Sanctissimo Domino Pio IX. Summo Pontifice anno pro­xime praeterlapso in Beatorum numerum relatum esse ex Apostolico Beatificationis De­creto die 15-a Octobris a. pr. Nr. 1672 circulariter publicato Venerabili Archi-Dioecesis hujus Clero notum est. Posteaquam Beatificationis solemnia Romae in Basilica Yaticana jam celebrata fuissent, piae consuetudini in Ecclesia Catholica receptae conformiter eadem beatificatio­nis solennitas isthic quoque Coloczae in Collegii Jesuitarum Ecclesia mense proxime im­minente Majo per triduum publice celebrabitur. Solennitati huic die 12-a Maji circa vesperam initium dabitur promulgatione Beatificationis Bullae pontificiae. Tribus inse­quentibus diebus, i. e. 13-a, 14-a et 15-a Maji mane hora octava Sacrum solenne celebra­bitur, post meridiem vero singula clie hora 4-a sacer sermo ad populum fidelem dicetur de vita et virtutibus beati Joannis Berchmanns. Sua Sanctitas ad augendam fidelium religionem promovendamque animarum salu­tem omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus vere poenitentibus et confessis ac Sacra Communione refectis, qui hujatis Collegii Jesuitarum Ecclesiam in uno ex tri­bus memoratis diebus ad uniuscujusque fidelis libitum sibi deligendo devote visitaverint, ibique pro Cliristianorum Principum concordia, haeresum exstirpatione ac Sanctae Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces fuderint, quo die praescriptorum id egerint T plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedere dignata est. Quae plenariae Indulgentiae etiam animabus, quae Deo in charitate conjunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicari possunt. De hac solennitate rarius ceteroquin occurrente Venerabilem Clerum dioecesanum praesentibus edocendum censui, tanto quidem magis, cum probe sciam, quod in plurimis* Archi-Dioecesis hujus locis fideles decursu mensis Maji e privata devotione ad diversa remotiora loca sacra processionaliter peregrinari soleant. Quamobrem DD. Curatis cumprimis autem vicinioribus fraterne hisce committo, ut praememoratam beatificationis solennitatem Coloczae celebrandam proxima die Domini fidelibus Suis habita praevie ad illos congrua adhortatione annuncient, illisque lucrandas Indulgentias debite exponant, quo sic fideles pietatis causa sacram peregrinationem insti­tuere cupientes iisdem Solemniis intervenire concessarumque Indulgentiarum participes reddi valeant. Coloczae die 21-a Április 1866. In sublevandum aerarium pontificium novissime oblatas pias symbolas cum Venerabili Archi-Dioecesis hujus Clero ea fraterna cum prov-ocatione hisce communico, ut ejusmodi benevola oblata dictum in finem porro et Ipsémét conferre et a Christi fidelibus eo dili­Nr. 682. Piae Symbo­lae pro Sua Sanctitate ob­latae.

Next

/
Thumbnails
Contents