Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866
Index
— 48 — Nr. 580. Peouniae posthac erga sexpercentum elocandae. 5. Facultas indulgendi, ut e ritu graeco-orientali ad fidem catliolicam conversí latinum ritum sequi possint. 6. Facultas dispensandi super impedimento secundi mixti tertio aut quarto consanguinitatis seu affinitatis gradus. 7. Facultas ea, quae ordinis Episcopalis sunt, per Archi-Dioecesim Colocensem canonice exercendi. Denique 8. Facultas iní'ra annum luctus sacros ordines conferendi. Praerecensitas facultates eo fine cum Venerabili Clero dioecesano succincte communicandas esse censui, ut Idem in occursuris nefors casibus pro adferenda medela ad me recurrat. Coloczae die 30-a Mártii 1866. C Um in Rationibus Ecclesiarum per DD. Animarum Curatores pro anno 1865 praestitis observatum fuerit, quod Ecclesiarum Capitalia fructificationis causa non aequali ubique modo elocari soleat, sed in quibusdam Ecclesiis quinque floreni per centum, in aliis vero sex floreni titulo annui interusurii desumantur : idcirco fine inducendae hoc in merito uniformitatis cunctis Archi-Dioecesis hujus DD. Curatis praesentibus committo, ut omnium Ecclesiarum Capitalia ad exigentiam restitutarum patriae nostrae legum, signanter : 1647 art. 144, 1715. art. 51, 1723. art. 120 et 1802 art. 21. posthac erga sex percentuale interusurium fructificationis causa securo loco elocentur; a Capitalibus vero adusque jam elocatis inde a currente anno incipiendo sex floreni titulo annui census exigantur. Coloczae die 3-a Április 1866. JOANNES Bapt. NEHIBA m. p. cons. Episcopus Tinniniensis et Vicarius Capitularis,