Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866

Index

lentis, Apostolicam renunciationem, confirmationem ac missionem, Deo auspice, pastoraleni Dioece­seos Noitrae curam, régimén ac gubemium hodierna die suscipimus, primoque nunc apud Vos paternae Nostrae salutationis Praesuleique alloquii functi officio, quemadmodum sincere in Do­mino profitemur Vos in Nobis Patrera amantissimum ac Vestri honoris, jurium ac commodorum studiosissimum, in iis, quae ad procurandam fidelium salutem pertinent, Deo auxiliante ducem, hortatorem ac cooperarium, piorum denique laborum ac meritorum Vestrorum aequum semper censorem ac arbitrum reperturos esse: ita vicissim Nobis tute pollicemur fore, ut Nos in Vobis viros a mundiamoreet illecebris alienos, meditandis annis aeternis inliaerentes, sublimis Yestrae dignitatis sanctaequae destinationis assiduo memores, animaruni zelo flagrantes, orationi instan­tes, fide firmos, spe gaudentes, charitate ferventes, intaminata morumpuritate aliis praelucentes, verbo Sacerdotes ad sanctioris ecclesiasticae disciplinae amussim compositos et formám gregis ex animo reperisse in Domino gaudeamus. Equidem nil ardentius cupimus, quam ut Nobis in médium Vestri quoprius proficisci • sedemque Nostram realiter capessere liceat: cum tamen hoc Nostrum desiderium, praeter alía, potissimum affectae valetudinis Nostrae vices morentur: ita poscentibus Nostris Nostráeque Dioeceseos rationibus Illustrissimum ac Reverendissimum Dominum Joannem Bapt. Nehiba con­secratum Episcopum Tinniniensem, Suae Sanctitatis Summi Pontificis Praelatum Domesticum, Metropol. Ecclesiae Nostrae Colocensis Praepositum Majorem et Canonicum, hucdum etiam Sede Archi-Episcopali vacante per Archi-Dioecesim Colocensem Vicarium et Causarum Audito­rem generalem Capitularem, virum íide, pietate, doctrina, prudentia, zelo lleligionis ac dexteri­tate insignem in Nostrum in Spiritualibus Vicarium, Officialem et causarum Auditorem Genera­lem Archi-Episcopalem elegimus, nominavimus et constituimus, imo etiam per praesentes eligi­mus, nominamus et constituimus cum omnibus illis juribus, praerogativis et emolumentis, qui­bus is qua Vicarius Generális sub piae memoriae Antecessore Nostro fruebatur. Quapropter Vos, Fratres inChristo etFilii Dilectissimi, omnes et singulos hortamur in Dominó et obsecramus, ut praelaudatum Vicarium Nostrum et Causarum Auditorem Generalem abundantius habeatis in cliaritate propter opus, quod operatur in Vobis, simulque Vobis om­nibus Auct oritate Nostra Ordinariain virtute sanctae et salutaris obedientiae praecipimus et man­damus, ut Eundem pro tali agnoscere, honore praevenire ae prosequi, Eidemque in cunctis mu­neris sui rebus competentemobedientiametreverentiam sub poenis per Canones statutis exhibere debeatiset teneamini. „De caetero, Fratres in Cliristo et Filii Dilectissimi, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque justa, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, liaec cogitate, haec agite, et Deus pacis erit Vobiscum." Philipp. 4, 8.9. Dátum Pestini die 10-a mensis Decembris, Anno 1866.

Next

/
Thumbnails
Contents