Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866
Index
- 39 — Novatiani partes deflexerat, deponi curaret, monuit. Dionysius Alexandrinus, quod Christi divinitatem negare videretur, delatus est ad Dionysium Romanum. 1 2) S. Athanasius sede Alexandrina pulsus ad Julium I. Pontificem confugit. 1 3) S. Chrysostomus, dum in Synodo ad Quercum 304. sede Constantinopolitana pelleretur potentia Theopliili Alexandrini ad Innocentium I. provocavit. 1 4) Afri in causa Pelagii et Coelestii provocarunt ad Pontificem. 1 6) Cyrillus Alexandrinus in causa Nestorii scripsit ad Coelestinum I. Pontificem. 1 6) Nec non ipsi haeretici et Schismatici ad Romanos Pontifices confugerunt et se coram eis purgare studuerunt. Profitentur id ipsa Concilia sic dicta oecumenica, quae Pontifices convocarunt iisque aut per se, aut per legatos suos praesederunt. Sic Patres Concilii Clialcedonensis — ut Nicenum I. et Constantinopolitanum I. praetermittamus — in Synodica ad Leonem epistola ajunt : „Rogamus igitur, ut tuis decretis 110strum honora judicium, et sicut nos capiti in bonis adjecimus consonantiam, sic et Sumitas tua filiis, quod decet, adimpleat." 1 7) Constantinopalitanum III. ad Agatlionem : „Itaque tibi, ut primae sedis Antistiti universalis Ecclesiae, quid gerendum sit relinquimus." 1 8) Constantinopolitanum IV. 869 de apostolica Sede romana loquens dicit: „Quae coeterarum quoque sedium Magistra est." 1 9) Ita et Lugdunense II. 1274 — Lateranense IV. 1283 — Constantiense 1414 — Florentinum 1438 consentientibus Graecis et Latinis in definitione fidei sic pronunciat : „Definimus S. Apostolicam Sedem, et Romanum Pontificem in universum orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse Beati Petri Principis Apostolorum, et verum Christi Vicarium, totiusque Ecclesiae Caput, et omnium christianorum Patrem et Doctorem existere; eique pascendi, regendi, et gubernandi universam Ecclesiam a D. N. J. Christo plenam — juxta Tridentinum vero supremam — potestatem traditam esse." 2 0) £ Stndio Biblico \. Foederis. Oratio Dominica apud S. Matthaeum (capite 6, v. 9 — 13.J, et S. Lucám (cap. 11, c. 2 — 4.), contenta. Exponatur juxta sensum litteralem, cum moralibus reflexionibus, paraphrastico modo. Fater Noster. Christus Dominus vult ut Deum Patrem nostrum compellemus. Est enim verus noster Páter : quia ipse creavit nos ad imaginem suam; ipse adoptavit nos per gratiam suam et sui unigeniti consubstantialis Filii cohaeredes fecit; ipse nos susten") Athanas. de Syn. n. 43. T. 1. P. 2. p. 758. - Sosom. L. III. c. 7. ed. Vales. - ") Mansi Coll. Conc. T. VI. c. 590. - ") S. Aug. Serm. 131. c. 10. n. 10. — 1 8) Mansi Coll. Conc. T. IV. c. 1011. et 1015. — Inter EplaS leon. M. 98. c. 4. — , eJ Mansi Coll. Conc. T. 11. c. 683. - ") Ibidera T. 16. c. 127. - 2 0) Ibidem T. 31. c. 1031. 2*