Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866

Index

— 9 — benyújtandók a pályázati idó'n belől az illető egyházmegyei kormányzóknál, világi tör­vényhatóságoknál, vagy tankerületi főigazgatóknál, honnan azok véleményes jelentései kíséretében ezen királyi kormányszékhez felterjesztendők. — Kelt Budán 1865-ik évi December hó 17-én. A magyar királyi helytartótanácstól. Coloczae die 27-a Januarii 1866. A-postolicas litteras beatificationem Servae Dei Mariae ab Angelis Ordinis Carmelitarum Exealceatarum decernentes pro spirituali aedificatione cum Venerabili Clero dioecesano in subnexo hisce communico : . • PIlIS PP. IX. , AD PERPETUAM BEI MEMÓRIÁM. jOc-l— ~ * Sapienter ac vere de Ecclesia Dei scribebat S. Cyprianus^ 1 „floribus ejusnec rosae. nec lilia desunt" nimirum ut conSpersa rubuit fortissimorum Martyrum sanguine, sic albicantibus Yirginum liliis exornata nitescit. Nulla enim vero aetate in Catholica Eccle­sia defuerunt generosae indolis puellae, quae restincto carnis ardore mortalibus nuptiis immaculati agni nuptias anteposuerunt, atque adeo virtutum oleo ornantes lampades suas divino Sponso obviam factae feliciter ab eo sunt in aethereum thalamum introductae. Huic illustri Yirginum agmini adcensenda est Venerabilis Dei Famula Maria ab Angelis ex Ordine Religiosarum Sororum Carmelitidum Excalceatarum, quae praestantissimarum exer­citatione virtutum Virginitatis decus adornavit, adauxit. Haec porro Augustae Taurino­rum ab Joanne Donato Fontanella de Baldissero Comite, et Maria Tana de Santena Con­jugibus aeque pietate, ac nobilitate conspicuis orta, et christianae disciplinae praeceptio­nibus instituta a prima aetatula de se magna, ac praeclara spopondit. Quippe a puerilibus ludis abstinens secretioribus se occultabat cubiculis, ut orationi vacaret attentius, ac licet paterna in domo bonis omnibus affluente nullis careret voluptatum illecebris, numquam tamen capta ab iis est, sed ex lectitandis Sacrorum Yirorum gestis sic exarsit severioris vitae studio, ut una cum fratre paternis aedibus aufugere, seque desertum in locum con­ferre proposuerit. Ex recolendis vero Cliristi Domini cruciatibus tanto patiendi amore vei a primis annis aífecta est, ut jejuniis, vigiliis, omnique asperitatum genere afflictare cox-pus institerit. Adhuc sexennis nihil magis habebat in votis, quam ut Sanctissimo Christi cor­pore se reficeret, quod quum primum fűit assequuta majoris divini amoris flammas in corde concepit. Quantis proposita periculis innocentia sit mature intelligens, veluti Noe­mica columba non inveniens in terris ubi requiesceret pes ejus redivit in Arcam, ita Claustrorum in latebras se recipere statuit, ut castitatis florem ab omni labe servaret im­munem. Huic obstitit consilio Parens, quae filiam bene moratam, et in familiae decus suc­Nr. 138. Decretum Beatificatio­nis Mariae ab Angelis publicatur.

Next

/
Thumbnails
Contents