Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866
Index
— 3 — -N 0n suppetunt mihi verba, quibus dolorem e jactura Excellentissimi ac Reverendi ssimi D. Josephi Kunszt, Archi-Praesulis nostri gratiosissimi conceptum debite exprimam. Universa sane Archi-Dioecesis multum per illum amisit, qui toto gubernii sui tempore tanta tamque magnifica Apostolicarum virtutum et munificentiae specimina dederat et de Cujus Dextera — nisi inopina mors illum nobis eripuisset — plurima adhuc speranda fuissent. Merito igitur obitus Eius a Venerabili Clero dioecesano omnibusque Christi fidelibus lacrymas exposcit, et quas in aliis multis e naturali compassione et pietate excitat, in nobis ex justitia et filiali gratitudine elicere debet; piis itaque manibus Eius parentare et hac ratione filialem devotionem erga denatum gratiosissimum Patrem demonstrare e filialis gratitudinis vinculo vehementé'r commonemur et obstringiiúur. Et licet in divina misericordiá ac infinita bonitate confisi speremus, animam defuncti Archi-Praesulis nostri coelestis B'eatitatis participeift redditam fuisse et e calamitoso isthoc exilio ad salutis et sempiternae quietis portum assumtatn esse: quodsi niliilominus labes quaepiam per humanam fragilitatem contracta ín altéra vita diluenda superesset, ea quae filialis pietas, devotio item 'ac sanctae'Religionis nostrae praecepta exposcunt, promptissime agamus. Quamobrem ad infinitam Dei pro denato Archi-Praesule misericordiam implorandam hisce dispono: ut praesentibus perceptis in omnibus Parocliialibus aeque ac Religiosorum Ecclesiis per triduum non interpolatis diebus continuandum quolibet die ter, nempe hora 7-a matutina et 12-a, item 5-a pomeridiana omnium campanarum longior pulsus instituatur, et aliqua harum dierum in refrigerium animae Ejus Cantatum SS. Missae Sacrificium de Requiem cum Libera — quantum pro adjunctorum ratione fieri poterit omni cum lugubri solemnitate — praesente fideli populo praevie eatenus congrue edocto celebretur. Insuper autem ad exigentiam Statuti dioecesani singuli Sacerdotes tam seculares quam Regulares sex Sacra pro defuncto Arcbi-Episcopo devote absolvant. Dilectissimi in Christo Eratres filiali cum pietate requiem et lucem perpetuam Eidem exoptemus, Deum judicem vivorum et mortuorum enixius obtestando, ut Ei salutem sempiternam et coelestia gaudia largiri dignetur. Coloczae, die 11-a Januarii 1866. Q>uo moestius Matrem nostram, Metropolitanam quippe Ecclesiam Colocensem et Bacsiensem per insperatam Archi-Praesulis nostri mortem in lugubrem viduitatis statum conjectam esse lugemus : eo ardentius Deus omnis consolationis, a quo bona cuncta procedunt, enixissimis exorandus est precibus, ut viduatae Ecclesiae nostrae Metropolitanae omnipotenti suo auxilio adesse eamque Pastore secundum cor suum, qui Christi fideles Apostolica vigilantia et sollicitudine digne ac fructuose regere, Religionis incrementum Ecclesiaeque salutem efficaciter promovere valeat, quo ocyus consolari pro sua immensa bonitate dignetur. Nr. 42. Parentatio pro denato Archi-Episcopo ordinatur. Nr. 56. Preces publicae proimpetrando bono Pastore indLcuntur.