Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1865

Index

- 8 .6 • —­Alloc. Multis gravibusque 17 Decembris 1860. — Alloc. Jamdudum cernimus 18 Mártii 1861. XXXVIII. Divisioni Ecclesiae in orientalem atque occidentalem nimia Romano­rum Pontificum arbitria contulerunt. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 Augusti 1851• §-VL Errores de societate civili tutn in se, tum in suis ad Ecclesiam relationibus spectata. XXXIX. Reipublicae status, utpote omnium jurium origo et fons, jure quodani pollet nullis circumscripto limitibus. Alloc. Maxima quidem 9 Junii 1862• XL. Catholicae Ecclesiae doctrina humanae societatis bono et coramodis ad­versatur. Epist. encycl. Qui pluribus 9 Novembris 1846. — Alloc. Quibus quantisque 20 Április 1849. XLI. Civili potestati vei ab infideli imperante exercitae competit potestas indi­recta negativa in sacra; eidem proinde competit nedűm jus quod vocant exequatur, sed etiam jus appellationis, quam nuncupant, ab abusu. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 Augusti 1851. XL1I. In conflictu legum utriusque potestatis jus civile praevalet. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 Augusti 1851. XL1II. Laica potestas auctoritatem habét rescindendi, declarandi ac faciendi irri­tas solemnes conventiones (vulgo Concordata) super usu jurium ad ecelesiasticam im­munitatem pertinentium cum Sede Apostolica initas, sine hujus consensu, immo et ea reclamante. Alloc. In Consistoriali 1 Novembris 1850. — Alloc. Multis gravibusque 17 Decembris 1S60. XLIV. Civilis auctoritas potest se immiscere rebus quae ad religionem, móres et régimén spirituálé pertinent. Hinc potest de instructionibus iudicare, quas Ecclesiae pa­stores ad conscientiarum normám pro suo munere edunt, quin etiam potest de divinorum sacramentorum administratione et dispositionibus ad ea suscipienda necessariis decernere. Alloc. In Consistoriali 1 Novembris 1850. — Alloc. Maxima quidem 9 Junii 1862. XLV. Totum scholarum publicarum régimén, in quibus juventus christianae ali­cujus Reipublicae instituitur, episcopalibus dumtaxat seminariis aliqua ratione exceptis, potest ac debet attribui auctoritati civili, et ita quidem attribui, ut nullum alii cuicum­que auctoritati recognoscatur jus immiscendi se in disciplina scholarum, in regimine stu­diorum, in graduum collatione, in delectu aut approbatione magistrorum. Alloc. In Consistoriali 1 Novembris 1850. — Alloc. Quibus luctuosissimis 5 Septembris 1851. XLVI. Immo in ipsis clericorum seminariis methodus studiorum adhibenda civili auctoritati subjicitur. Alloc. Nunquam fore 15 Decembris 1856. XLVII. Postulat optima civilis societatis ratio, ut populares scholae, quae patent omnibus cujusque e populo classis pueris, ac publica universim Instituta, quae litteris severioribusque disciplinis tradendis et educationi juventutis curandae sunt destinata,

Next

/
Thumbnails
Contents