Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1865

Index

— 9 — s^JNr. II. E ncyclicas Litteras a sanctissimo Domino nostro Pio IX. Summo Ecclesiae Pontifice ad cunctos orbis catholici Antistites ddo 8-ae Decembris a. pr. datas, quibus praecipuos errores falsasque doctrinas, quae hac potissimum aetate grassantur, proscribit et damnat, una cum Syllabo damnatos jam alias per eundem Pontificem errores complectente Clero Archi-Dioecesis meae pro directiva notitia cum eo hisce communico, quod ulterio­res circa Indulgentiam vigore praeveneratarum Encyclicarum ad instar Jubilaei beni­gne concessam suo tempore editurus sim ordines. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS , PRIMATIBUS , ARCHI-EPISCOPIS, ET EPISCOPIS UNIVERSIS GRATIAM ET COMMUNIONEM APOSTOLICAE SEDIS HABENTIBUS. I PIUS PP. IX. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Quanta cura ac pastorali vigilantia Romani Pontifices Praedecessores Nostri ex­sequentes demandatum sibi ab ipso Christo Domino in persona Beatissimi Petri Aposto­lorum Principis officium, munusque pascendi agnos et oves nunquam intermiserint uni­versum Dominicum gregem sedulo enutrire verbis fidei, ac salutari doctrina imbuere, eumque ab venenatis pascuis arcere, omnibus quidem ac Vobis praesertim compertum, exploratumque est, Yenerabiles Fratres. Et sane iidem Decessores Nostri augustae ca­tholicae religionis, veritatis ac justitiae assertores et vindices, de animarum salute ma­ximé solliciti nihil potius unquam habuere, quam sapientissimis suis Litteris, et Consti­tutionibus retegere et damnare omnes haereses et errores, qui Divinae Fidei nostrae, catholicae Ecclesiae doctrinae, morum honestati, ac sempiternae hominum saluti adversi, graves frequenter excitarunt tempestates, et christianam civilemque rempublicam mise­randum in modum funestarunt. Quocirca iidem Decessores Nostri Apostolica fortitudine continenter obstiterunt nefariis iniquorum hominum molitionibus, qui despumantes tam­quam fluctus feri maris confusiones suas, ac libertatem promittentes, cum servi sint corruptionis, fallacibus suis opinionibus, et perniciosissimis scriptis catholicae religionis civilisque societatis fundamenta convellere, omnemque virtutem ac justitiam de medio tollere, omniumque animos mentesque depravare, et incautos imperitamque praesertim juventutem a recta morum disciplina avertere, eamque miserabiliter corrumpere, in erroris laqueos inducere, ac tandem ab Ecclesiae catholicae sinu avellere conati sunt. Jamvero, uti Vobis, Yenerabiles Fratres, apprime notum est, Nos vix dum arcano divinae providentiae consilio nullis certe Nostris meritis ad hanc Petri Cathedram evecti fuimus, cum videremus summo animi Nostri dolore horribilem sane procellam tot pravis opinionibus excitatkm, et gravissima ac nunquam satis lugenda dárnna, quae Nr. 216. Encyclicae Litterae Sumrai Pon­tificis de da­mnatis hujns aetatis erro­ribus et In­dul^entiis ad mstar Ju­bilaei con­cessis.

Next

/
Thumbnails
Contents