Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

— 61 — Quare memoratum Breve Apostolicum cum DD. Curatis in subnexo ea cum pro­vocatione communico, ut de illius in linguam quoque vernaculam translati et hisce ad­voluti tenoribus fidelem populum curae Suae creditum congrue edoceant eidemque In­dulgentias qua ratione lucrandas debite exponant. PIÜS PAPA IX. AD PERPETUAM REI MEMÓRIÁM. Exponi Nobis nuper fecit hodiernus Rector piae Confraternitatis sub invocatione S. Ladislai canonice , ut asseritur , erectae in Civitate seu Dioecesi Strigon. jam alias Plenarias Indulgentias ab hac S. Sede Apostolica concessas fuisse Christi fidelibus, qui rite dispositi, ejusdem piae Confraternitatis Ecclesiam diebus festis S. Ladislai, ac S. Elisabethae quotannis visitaverint; nunc vero ipsorum Christi fidelium utilitati et coramodo opportunius esse, ut praefatae Plenariae Indulgentiae in Dominicam, vei in unum ex septem diebus praedicta festa immediate subsequentibus per Nos transferantur. Quamobrem supplices Nobis preces adniotae sunt, ut in praemissis opportune providere, ac ut infra indulgere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur piis hujusmodi votis obsecundare volentes, de Omnipotentis Dei misericordia, ac BB. Petri et Pauli AA. ejus auctoritate confisi; omnibus et singulis utriusque sexus Chisti fidelibus vere poenitentibus, et confessis, ac S. Communione refectis, qui supra­dictae piae Confraternitatis Ecclesiam in memoratis festis S. Ladislai ac S. Elisabethae, vei uno ex septem diebus praefata festa immediate sequentibus uniuscujusque Christi fidelium arbitrio sibi eligendo singulis annis devote visitaverint, ibique pro Christiano­rum Principum concordia, haeresum exstirpatione, ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, quo die ptorum id egerint, Plenariam omnium peccato­rum suorum Indulgentiam et remissionem, quam etiam Animabus Christi fidelium , quae Deo in charitate conjunctae ab hac luce migraverint, per modum suífragii applicare pos­sint, misericorditer in Domino concedimus. In contrarium facient. non obstant. quibus­cunque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus valituris. Dátum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die 11. Mártii 1864. Pontificatus Nostri Anno Decimo­octavo. (L. S.) N. Cardinalis Paracciani Clarelli m. p. Coloczae, die 10. Maji 1864. Iconis Sanctum Ladislaum Regem Hungáriáé repraesentantis exempla ab Excellentis­simo ac Reverendissimo Domino Archi-Episcopo amasiensi et consociationis S. Ladislai Praeside eum in finem mihi submissa, ut cuilibet Unionis ab eodem Sancto nuncupatae Nr. 748. Icones inter socios Unio­nis S Ladis­lai distribu­endae.

Next

/
Thumbnails
Contents