Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

— 58 — Namque etiarasi ageretur de illa subjectione, quae fidei divinae actu est praestanda, limi­tanda tamen non esset ad ea, quae expressis oecumenicorum Conciliorum aut Romano­rum Pontificum, hujusque Apostolicae Sedis decretis definita sunt, sed ad ea quoque ex­tendenda, quae ordinario totius Ecclesiae per orbem dispersae magisterio tamquam divi­nitus revelata traduntur, ideoque universali et constanti consensu a catholicis Theologis ad fidem pertinere retinentur. Sed cum agatur de illa subjectione, qua ex conscientia ii omnes catholici obstringuntur, qui in contemplatrices scientias incumbunt, ut novas suis scriptis Ecclesiae afferant utilitates, idcirco ejusdem Conventus viri recognoscere debent, sapientibus catholicis haud satis esse, ut praefata Ecclesiae dogmata recipiant ac vene­rentur, verum etiam opus esse, ut se subjiciant tum decisionibus, quae ad doctrinam per­tinentes a Pontificiis Congregationibus proferuntur, tum iis doctrinae capitibus, quae communi et constanti Catholicorum consensu retinentur, ut theologicae veritates et con­clusiones ita certae, ut opiniones eisdem doctrinae capitibus adversae, quamquam haere­ticae dici nequeant, tamen aliam theologicam merentur censuram. Itaque haud existima­mus, viros, qui commemorato Monacensi interfuere Conventui, ullo modo potuisse aut voluisse obstare doctrinae nuper expositae, quae ex verae theologiae principiis in Ec­clesia retinetur, quin immo ea fiducia sustentamur fbre, ut ipsi in severioribus excolen­dis disciplinis velint ad enunciatae doctrinae normám se diligenter conformare. Quae Nostra fiducia praesertim nititur iis Litteris, quas per Te, Venerabilis Fráter, Nobis mi­serunt. Siquidem eisdem Litteris cum summa animi Nostri consolatione ipsi profitentur, sibi in cogendo Conventu mentem nunquam fuisse vei minimam sibi arrogare auctorita­tem, quae ad Ecclesiam omnino pertinet, ac simul testantur, noluisse eumdem dimittere Conventum, quin primum declararent summám observantiam, obedientiam ac filialem pietatem, qua Nos et hanc Petri cathedrain, catholicae unitatis centrum prosequuntur. Cum igitur hisce sensibus supremam Nostram, et Apostolicae hujus Sedis potestatem auctoritatemque ipsi recognoscant ac simul intelligant, gravissimum officium Nobis ab ipso Christo Domino commissum regendi ac moderandi universam suam Ecclesiam, ac pascendi omnem suum gregem salutaris doctrinae pascuis, et continenter advigilandi, ne sanctissima fides ejusque doctrina ullum unquam detrimentum patiatur, dubitare non possumus, quin ipsi severioribus disciplinis excolendis, tradendis, sanaeque doctrinae tuendae operám navantes uno eodemque tempore agnoscant, se debere et religiose ex­sequi regulás ab Ecclesia semper servatas, et obedire omnibus decretis, quae circa do­ctrinam a Suprema Nostra Pontificia auctoritate eduntur. Haec autem omnia Tibi com­municamus, ac summopere optamus, ut ea iis omnibus significes viris, qui in memorato Conventu fuere, dum, si opportunum esse censuerimus, haud omittemus alia Tibi, et Venerabilibus Fratribus G-ermaniae Sacrorum Antistitibus hac super re significare, post­quam Tuam et eorumdem Antistitum sententiam intellexerimus de hujusmodi Conven­tuum opportunitate. Demum Pastoralem Tuam sollicitudinem ac vigilantiam iterum ve­hementer excitamus, ut una cum aliis Venerabilibus Fratribus Sacrorum in Germania

Next

/
Thumbnails
Contents