Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864
Index
47 tiam perfecti Christi milites effecti novaeque virtutis robore firmati mundo, carni et concupiscentiis obluctantes a verae íidei confessione nunquam deficiant. Quare serio admonendi sunt fideles, ne ullus hoece Sacramentum opportunitate hac suscipere negligat, ac semet maximo hujus Sacramenti fructu et virtute privet. Nam ut inquit Hugó a S. Victore : „Timendum est iis, qui per negligentiam amittunt Episcopi praesentiam et non suscipiunt manus impo sitionem, (h. e. Confirmationem) ne forte propterea damnentur; quid enim prodest, a lapsu erigeris, nisi etiam ad standum c onfirmeris?" (Libr. 2. de Sacram.) — atque ideo Benedictus Papa XIV. non dubitavit affirmare : „eos gravis peccati reatu teneri, qui cum possunt ad Confirmationem accedere, illám renuunt ac negligunt." (Const. de ritib. Graec. §. 3.) Patrinis vero inculcent, ipsorum obligationem esse, ut spiritualibus suis filiis parentum loco sint, eosdemque — cumprimis in defectu vei negligentia illorum — in religione solerter instruant ac pro opportunitate reflectant, ut foedus, quod occasione hujus suscepti Sacramenti — quoad fidern palam ac intrepide perhibendam — coram facie Ecclesiae cum Domino inierant, alacriter servent atque operibus compleant. Ceterum Ordines de qua ratione administrando Confirmationis Sacramento ddo 20-ae Mártii 1859 Nro 606. circulariter publicatos et a me hac quoque vice observandos (Circ. Litterae a. 1859. pag. 33 — 36) cum eo in memóriám concernentium animarum Curatorum hisce revoco, quod nimiopere in votis mihi sit, ut occasione illa quaevis profanae festivitates et convivia omnino vitentur. Coloczae, die I4-a Április 1864. Archi-Episcopus.