Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864
Index
— 28 — posuissent eí, miserunt eum in carcerem. Philippos relinquens Thessalonicam venit, ast inde quoque fugere debuit. 1) Cum Thessalonica Boream poficisceretur ad verbum Dei seminandum, ibi quoque turbae concitatae sunt, et fratres dimiserunt Paulum. 2) Athenis praedicantem quidam irridebant. 3) Corinthiis ad tribunal adductus est. 4) Ephesi vero ingens contra eum seditio exarserat, 5) ita ut suadentibus fratribus inde semet subducei-e deberet. Mileti constitutus magnó cum animi dolore, natu maiores ad se congregatos, admonuit: „Scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. Et ex ipsis vobis exurgent viri, loquentes perversa, ut abducant discipulos post se." 6) Caesareae constitutum apostolum praemonebat Agabus propheta eum, si Hierosolymas , proficisceretur vinciendum fore , et ideo fratres eum dehortati fuerunt, ne Hierosolymam ascenderet, ast ipsis generosus Christi apostolus reposuit: ,Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Hierosalem paratus sum propter notnen Domini Jesu'. 7) Hierosolymis constitutus, per populum iamiam occidendus erat, nisí tribunus eundem e manibus furentium eriperet. 8) Interim tribunus S. Paulum virgis cedendum decreverat; 9) in Synedrio vero constitutus 1 0) fere diseerpebatur Paulus nisi milites descenderent et raperent eum de inedio eorum. Cum vero quadraginta viri contra vitám Pauli conspirarent, et eum voluissent occidere, noctis tempore Caesaream deductus, 1 1) ibidemque per Judaeos velut seditiosus et pollutor templi accusatus est. 1 2) Superatis duobus in captivitate Caesareae annis licet pro innocente agnitus, vinctus tamen Romám perducitur. Licet vero in itinere hoc maritimo gravissimum instaret naufragii periculum, nemo tamen ex iis, qui in navi fuerant periit, nam Deus omnium animas seu vitám Paulo donaverat. Post iteratam captivitatem Apostolus pro Christo inortem oppetiit. Quantis denique tota vita Apostoli circumdata fuerit calamitatibus ipse ad Corinthios sequentibus innuit: „In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter, a Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex Gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in laboré et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate, praeter illa, quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum." 1 3) d) Apostolus in misssionibus apostolicae suae vocationis non modo viva voce semen verbi divini annuntiaverat, sed etiam adlaboravit, ut scriptis quoque suis fideles illuminarentur, exortae quaednm in causa fidei difficultates solverentur, contra errores varios paemunirentur, atque in bonis propositis uberius coníirmarentur. Huic apostolico zelo conformiter iam in secundo itinere duas ad Thessalonicenses epistolas conscri') Act. 17, 10. '•) 17, 14. ') 17, 32. ') 18, 12. s) 19, 24. •) 20, .29.^0. 7) 21, 13. 8) 21, 32. 9) 22, 25. '») 23, 10. ») 23, 14. ") 24, 5. ") II. ep. ad Cor. 11, 23- 28.