Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

— 17 — hac. ad Sanctissimum Eucharistice Sacramentum, et Missae Sacrificium adhaesione ma­nifesto liquet, quamnam fidem prima Ecclesia de reali in Eucharistiae Sacramento Chri­sti praesentia habuerit. — Testatur hanc fidem porro. b) Disciplina arcani. Ex história constat, quod in primitiva Ecclesia nil tam san­cte custodiebatur, quam isthic articulus fidei, quem non exponebant nisi coram iis, qui mox recepto baptismo etiam ad sacrum epulum accederent. Quid enim apud christianos suam fidem tam aperte profitentes hocce sacrum arcanum poterat producere, nisi illa provida sollicitudo, qua iuste timebatur, ne si hic articulus innotesceret obvie, male in­tellectus, propter mysterii incomprehensibilitatem cavillationibus suppeditaret ansam. c) Licet vero in tradendo hoc articulo fidei tanta uteret.ur cautelaEcclesia, im­pedire tamen minimé potuit, quin de hoc dogmate gentibus aliquid innotesceret et hinc orta est iniqua accusatio christianorum de coena thyestiae, vi cuius detorto dogmatis catholici sensu credebatur catholicos in suis conventibus sub crusta panis latentis infan­tis manducare carnes, cum videlicet aliquid per rumorem acceperint de catholica üde, qua christiani tenebant realem Jesu Christi in Eucharistiae Sacramento praesentiam. d) Sed ultra unde explicabimus christianorum illám teneram pietatem et solli­ciludinem, qua inde a primordiis religionis nostrae tam sacra vasa, in mysteriorum di­vinorum usum adhibenda, e nobiliori, quantum saltem fieri potuit metallo parari cura­verint, quam etiam vestes ad peragenda sacra mysteria necessarias a profanis usibus semper remotas, imo ornatu et decore distinctas adhibendas voluerint; qua item mox post superatas persecutiones splendidissimas ecclesias aedificaverint; in sacro taberna­culo vei ,columba' sanctissimum Sacramentum diligenter asservaverint, item aram et Sacrum tabernaculum semper peculiariter exornaverint, ardenteve continuo lampade distinxerint; — unde haec, quae antea nullus adhibuit populus in cultu divino, explica­bimus , nisi prompté fateamur: primos christianos non secus ac hodiernos recognovisse in Eucharistiae Sacramento Deum-hominem praesentem esse, cui merito omnis laus, gló­ria et adoratio competit. Sed porro. e) Sancta haec primorum Christianorum fides satis probari potest etiam prae­scriptionis argumento. Cum enim Ecclesia catholica semper et ubique hoc ipsum credi­derit, quod de Sacramento Eucharistiae de praesenti tenet, manifesto constat, hanc fi­dem Jesu Christi doctrinam dici debere. Si enim homines talem doctrinam invexissent, utique posset locus, auctor et tempus indicari, hoc autem circa doctrinam de reali Jesu Christi in Eucharistiae Sacramento praesentia nunquam fieri potest. Idcirco iure creditur hanc piam traditionalem fidem, Jesu Christi doctrinam esse. Insuper. f) Manifesta historica documenta probant, acta et decreta conciliorum exhi­bent, omnes Sectas, quaecunque a temporibus Grnosticorum iam primis saeculis vexarunt Ecclesiam, dogma catholicum de Eucharistiae Sacramento intactum reliquisse, illud di­recte non negasse, imo manifeste credidisse Christum Dominum omnino adesse sub pa­nis ac vini speciebus, — quod neutiquam fecissent, nisi iam prius in hac fide educati 1*

Next

/
Thumbnails
Contents