Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

\ 7iae Crucis devote recolunt, cultus Beatissimae Virginis piaeque Sodalitates incrementa capiunt, Pastores denique animarum decori domus Dei sollicite intendunt. Cumprimis gratias agimus Deo, quod anni praeterlapsi decursu, quemadmodum dudum exoptavi­mus, in Metropolitana Nostra Ecclesia Synodum Provincialem celebrare concesserit. Quod reliquum est, Fratres ac Filii dilectissimi, Yos imprimis ad sanctae vocationis Vestrae amorem ac implementum paternis excitamus verbis. Prosequiminor indefessa cura providere, ut fideles in dies magis enutriti verbis fidei et per gratiarum charismata confirmati alacriore pede incedant per semitas Domini, vigilateque ut ad­versariorum detegantur insidiae, profligentur errores, atque ut miseri errantes ad salu­tis tramitem revocentur. Fovete inter Yos charitatem et servate unitatem spiritus in vinculo pacis. (Ephes. 4. 3.) In hoc enim cognoscent nos homines, quod discipuli Chri­sti simus, si dilectionem habebimus ad invicem. Difficilia reruin temporumque adjuncta patienter supportate, imo gaudete, si possitis pro nomine Jesu molestias pati. In mundo quidem pressuram habebitis, inquit Salvator, verum coníidite, Ego vici mundum. — Licet autem per decursum praeteriti anni plures e laborum nostrorum Sociis Dominus ad se evocaverit, Vos attamen confortamini, Dominus enim nobiscum estet Pa­stor aeternus suum gregem non deseret. Quoniam vero messis multa, operarii autem pauci, laboremus dum tempus est; bonum autem facientes non defi­ciamus et tempore suo metemus non deficientes. (Galat. 6. 9.) — Orate, Fratres Fi­liique dilectissimi, pro Ecclesia sancta Dei, cujus navicula esto continuis jactetur fluc­tibus, eam tamen Dominus gubernat et sua assistentia nunquam destituet, nobiscum enim est usque ad consumationem seculi; orate porro pro Summo Pontifice, cujus apo­stolicae sollicitudini omnium Ecclesiarum curam commisit Dominus, ut det ei Deus for­titudinem ac robur, abbreviet dies malos; redeat pax et concordia, reviviscat justitiae amor, vigeat et observetur sanctimonia juris, Sedesque Apostolica tanto ac tali Ponti­fice ornata, novo decoretur triumpho; — orate denique pro Imperatore ac Rege nostro Apostolico, ut Deus omnipotens populis illius regimini creditis tribuat veram felicitatem et pacem, curasque ac benevolentissima illius in subditorum salutem directa studia pro­spero effectu coronet, uberrimaque coelestis suae gratiae dona super ipsum propitius semper effundat. Demum Fratres Filiique dilectissimi, pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda Vestra ac intelligentias Vestras, — pax Christi exultet in cordibus Ve­stris; ad quod paternam Yobis benedictionem toto cordis Nostri aífectu impertimur. Dátum Coloczae in aedibus Residentiae Nostrae Archi-Episcopalis, Dominica Septuage­simae in diem vigesimam quartam Januarii incidente, anno reparatae salutis millesimo octingentesimo sexagesimo quarto. Josephus m. P. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents