Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864
Index
— 108 — paucos annos nominetur, hujus mentio in insinuatione facienda est, tunc enim intuitu proventuum minor basis assumitur, proin minor quoque taxa calculatur. 2) Si taxa hac ratione emensa 20 flnos excedat, ea non ad unam vicém, sed in 12 menstruis ratis solvi potest. (art. 40. leg. tymbr.) 3) Si reclamatio sit facienda, quia nefors quispiam nimium semet taxatum censet, haec apud illud c. r. Officium Financiale ubi eadem taxa defixa fűit intra quindenam ab insinuatione eatenus sibi facta formanda erit. Postulatae nihilominus taxae solutio ex eo quod illa controversa sit negari aut suspendi nequit, secuto reclamationis favente resultato ceteroquin resarcienda. (§. 78. Altiss. Ord. ddo. 2-ae Aug. 1850.) 4) Taxa quam quis a sui ad unum Beneficium nominatione jam solvit, subtrahenda est ab illa taxa, quae pro tardiore ejusdem ad aliud Beneficium nominatione deposcitur. (§. 40. leg. tymbr. appendic. III.) Quaresicasus iste occurrerit, hujus in facienda insinuatione meminisse oportebit, quo sic prior taxa a posteriore subtrahi, ad hanc irnputari queat. 5) In calculandis scopo definiendae taxae tymbralis proventibus Beneficii ratio habenda est onerum eidem inhaerentium; haec namque ab illis, subtrahenda sunt. Ad haec praesenti in quaestione referuntur: sustentatio Capellani, qui Parochiae et non personae duntaxat Parochi datur, item annuus census debiti passivi Parochiae inhaerentis. (Instruct. c. r. Finánc. Ministerii super leg. tymbr. appendice V.) Quamobrem intuitu Beneficii, in quo unum alterumve horum subversatur, illius in facienda insinuatione mentionem injicere oportebit. 6) Haec demum insinuatio intra octiduum a quo nominatio innotuit, sub periculo solvendae mulctae concernenti c. r. Contributionali Officio facienda est. (§. 44. Altissiin. Ordin. ddo. 2-ae Augusti 1850.) Hae sunt ex Altioribus quiadusque emanaruntOrdinibus desumtae, per summos duntaxat apices attactae normae, ad quas districtuales Yice-Archi-Diaconos relate ad commissam sibi cujusvis nominationis insinuationem advertere oportet, quibus rite observatis tum seipsos, tum illos etiam, quorum nominationem insinuandam habent, a quibusvis molestiis immunes reddent. Coloczae die 27-a Novembris 1864. Josephus m. p. Archi-Episcopus.