Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863

Index

Rationes de pensionali Ludirectorum Dioecesis meae fundo per concernentem Admi­nistratorem pro anno 1862 praestitae et post debitam censuram approbatac perhibent, quod activus illius status sub finem anni memorati in pecunia parata 509 fl. 73 8/i 0 xr. in obligatorialibus vero litteris 16975 fl. 50 xr. seu universim 17485 fl. 23 8/io xros effecerit. Quantum ad pensiones e praedicto fundo a. c. tribuendas attinet : has praeter illas 9 personas, quae tenore mearum ddto 1-ae Maii pr. a. Nro 602 circularium lit­terarum hujusmodi beneíicio jam fruuntur, — sequentibns adhuc eatenus ad me recur­rentibus et ad exigentiam §-i 23. Statutorura qualiflcatis addicendas esse censui, etquidem : Josepho Balaton Docenti antehac V.-Becsensi. Mavgarethae Vischt viduae Georgii Csincsek Docentis quondam et Can­toris in Ráczmilitics, ejusque 2 prolibus stipendia. Rosaliae Veszely viduae Josephi Sándor Docentis quondam et Cantoris in Keczel, ejusque 3 prolibus stipendia. Elisabethae Tokodi viduae Francisci Aradi Ludirectoris quondam Omoroviczensis. Pensionem igitur requirentes hoc anno sunt 13 cum 21 prolibus stipendio providendis. Distribui vero possunt §. 17. Statutorum conformiter 817 flni 61 xri, e quibus summám pro stipendiis 21 prolium requisitam atque insimul 220 flnos 50 xros efficientem supputando pro pensionibus manent 597 flni 11 xri, quos inter 13 personas ceu primae Instituti classi adscriptas aequaliter partiendo quotta pensionalis in ratis semestralibus auticipative levanda hoc anno efficit 45 flnos 93% s xros. Quibus pro congrua notitia significatis DD. Dioecesis meae Curatos et Ludire­ctores impensius provoco, ut beneficum hocce Institutum posthac etiam tanto magis succollare velint, quanto notabilius ejusdem incrementum ad id requiritur, ut pensionis indigi eam in quantitate §-o 19. Statutorum stabilita obtinere queant. Quamobrem optandum quidem est, ut omnes Dioecesis hujus Docentes et Cantores pensionali Insti­tuto semet adscribendos curent; quo attamen ii, qui ad illud nunc et subsequis annis accessuri sunt, citra ullam veteranorum Instituti membrorum injuriam ejusdem cum his favoris et beneficii participes reddi queant : aequitatis et justitiae ratio deposcit, ut ad onera quoque ferenda pari mensura concurrant; atque hoc ex obtutu relate ad Do­centes et Cantores pensionalis Instituti Sociis dehinc adgregari cupientes sequentem normám praeexistentibus Statutis adjiciendam et ab iis, quos concernit, rite obser­vandam praescribo : Nr. 131. Pensionalis Ludirecto­rum fundi status.

Next

/
Thumbnails
Contents