Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863

Index

pro vitanda mortalitate, vei tempore pestilentiae, pro infirmis, pro peregrinantibus vei iter agentibus, item pro spo ns o et sponsa. — In proprio Sanctorum, seu in Indultis* quaedam habentur Missae, in quibus ordinatur, qua ratione celebrandae sint, ut votivae, huiusmodi sunt Missae SS. Nominis Jesu, Pretiosissimi Sangvinis, Septern Dolorum, Immac. Coneeptionis. — Quando dicenda est votiva de Sancto, cui votiva non assigna­tur, tunc sumatur Missa de Festő, aut de Communi. De Festő, si etiam extra diem Festum servatur veritas in verbis, aut servari potest, pauca omittendo aut mutando; (Decr. 22. Dec. 1753.) de communi vero, si haec veritas in verbis possit commode obtineri. — Si dicenda sit Missa votiva de Sanctis, quorum habentur reliquiae insignes; si fuerint omnes eiusdem qualitatis, puta omnes Martyres vei omnes Confessores, Missa dicatur de com­muni Martyrum vei Confessorum. — Si sit celebranda Missa votiva de Omnibus Sanctis, erit dicenda Missa de Festő Omnium Sanctorum, ast pro Introitu Gaudeamus, dicitur Ti­mete Dominum, ex Festő S. Cyriaci 8. Aug. — Pro Missa votiva S. Joannis B. potest dici Missa ut in Festő Nativitatis ejusdem, sed Oratio Secreta et Postcommunio ex Yigilia ejusdem Sancti sumuntur. — Quod vero speciatim partes Missarum votivarum attinet, Glória dicitur in votivis solemnibus, si modo non celebrentur in paramentis violaceis; item in votivis privatis B. M. V. in Sabbato, et Angelorum, nec non in Missa, quae cele­bratur more votivo de Festő aut de die infra Octavam alicuius Sancti, cuius illa die non fit officium. In aliis votivis privatis, non excepta pro sponso et sponsa, semper omittitur Glória, quamvis celebrentur cum aliqua solemnitate. — Quod orationum numerum et qualitatem attinet, — in Missis votivis solemnibus omittuntur orationes communes, idest ? quae dicendae sunt 2-do, et 3-tio loco in Missis ritus duplicis, et una tantum dicitur, nisi faciendae sint speciales commemorationes. In Missis votivis privatis prima Oratio est Missae votivae, secunda, quae illa die ex officio primo loco dicenda est, tertia vero, quae illa die secundo loco posita habetur. In Missa votiva privata de S. Petro vei Paulo Apo­stolo, si Missa dicatur non communis utrique, tunc secunda Oratio est de alterutro di­cenda, tertia vero de die vei festő currenti; — si vero dicatur Missa votiva utrique Apostolo communis, tunc si eo die occurrat secundo loco dicenda Oratio A cunctis, in huius locum substituitur Oratio de S. Maria Concede. In Missa votiva de B. M. Y. quando non occurrunt commemorationes de Festő simplici, Yigilia vei Feria, — tertia Oratio dicitur de Spiritu S. — In Missa votiva pro gratiarum actione, Oratio tertia est pro gratiarum actione. Idem intelligendum est de Missa ad postulandam gratiam Spiritus Sancti. Unde in Missa votiva privata, nulla potest omitti Oratio ex illis, quae in Missa diei necessario dicendae sunt, adeoque contingere potest, quod plures quam tres Oratio­nes dici debeant, imo aliquando ratione alicuius Octavae, vei Feriae maioris, vei Yigiliae occurrentis, vei Sancti sub ritu simplicis, vei si quae curreret ab Episcopo praescripta possunt et debent dici etiam quinque. — Sequentia, nisi adsit peculiaris indultus, semper omittitur in votivis. Decr. 16. Sept. 1673. n. 2504. — Credo dicitur in solemnibus , nisi forent in paramentis violaceis, et extra Dominicam. Cum vero rubrica solas nominet 3 *

Next

/
Thumbnails
Contents