Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863

Index

rum Sacrorum conscientiose teneat, ut nil, quod privata auctoritate invalesceret toleret, sed in omnibus S. MatrisEcclesiae statuta solerter observet. Nam ut loquitur directorium Romanum : „Communis Doctorum sententia docet, Decreta S. R. C. vim legis habere, quando iussu Summi Pontificis emanant, qui simul mandat ea publicari et servari; cum­que ex D. Thoma leges a superioribus hant, ut observentur, non ut contemnantur, viola­tores Rubricarum, Rituum et Caeremoniarum obligantium solum sub levi, ob contem­ptum peccatum mortale committunt." x) b) Sunt vero Missae votivae, quae celebrantur non ratione officii recitati, sed extra ordinem officii, et ex voto, seu peculiari devotione vei stipendium dantis vei cele­brantis, vei ipsiusmet Ecclesiae. — Missae votivae sunt aliae stricto sensu votivae, aliae lato sensu tales. Stricte votivae sunt, quae et extra ordinem officii et ex peculiari voto^ seu devotione stipendium dantis, vei celebrantis, vei ipsius Ecclesiae celebrantur. Si vero, etsi extra ordinem officii, sed non e peculiari devotione, sed ad praeceptum Eccle­siae celebrentur, vocantur late votivae. S. R. C. 1793. 26. Jan. n. 4298, 2. — Missae stricto sensu votivae aliae sunt solemnes, aliae privatae. Missa votiva solemnis est, quae adhibito aliquo apparatu cantatur cum vei sine Ministris sacris pro re gravi, vei publica Ecclesiae causa. Tales sunt, quae memorantur in Inst. Clem. §. X. occasione Orationis XL. horarum. — Quae vero Missae votivae non pro re gravi, vei publica Ecclesiae causa celebrantur, privatae votivae dicuntur. — Missae votivae dividuntur porro in privilegia­tas, et non privilegiatas; privilegiatae possunt in pluribus, aut paucioribus diebus dici, pro gradu privilegii; — non privilegiatae vero solum iis diebus, quibus id rubricae ge­neratim admittunt. — Si demum spectetur, quod de quonam mysterio vei sancto dica­tur votiva Missa, aliae Missae votivae dicuntur de Sanctis, qui in Missali occurrunt; aliae sunt Missae votivae ad finem Missalis in honorem Sanctissimae Trinitatis , aut alterius mysterii et B. Virginis pro certis diebus assignatae; — aliae Missae votivae in Missali non pro certis diebus assignatae; aliae tandem sunt votivae Missae de Requiem. c) Quod dies, in quibus Missae votivae permittuntur, adtinet, sequentia obser­vanda veniunt. — Missa votiva solemnis, indicta pro re gravi aut publica Ecclesiae causa (ex dec. S. R. C. 27. Mart. 1779. n. 4244, 20.) prohibetur tantum in dupl., et Dom. I. cl., in Feriis Cinerum et maioris Hebdomadae, in Vigiliis Pentecostes et Nativitatis Domini. Diebus impeditis, loco Missae solemnis additur cominemoratio Missae diei, sub unica con­clusione S. R. C. 27. Mart. 1773, n. 4212. — Votiva solemnis, per Inst. Clem. indicta, in precibus XL. horarum prohibetur in dupl., et Dom. I. Class., in Feriis privilegiatis, infra Octavas privilegiatas, in primo et secundo gradu, idest Paschae, Pentecostes et Epipha­niae, ac tandem in Vigiliis Nativitatis Domini et Pentecostes. Quibus diebus cantatur Missa diei cum commemoratione Sanctissimi Sacramenti sub unica conclusione. — Missa votiva, solemniter cantanda, iuxta Caerem. Ep. lib. 2. cap. 35. in Ecclesiis Cathedralibus, ac Collegiatis (iuxta Decretum 23. Maii 1835. n. 4597, 7.) diebus anniversariis electionis Ordo officii Divini. Romae 1855. Cím. Lili. *r. V. 1863 3

Next

/
Thumbnails
Contents