Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862
Index
suae castitatis florem Immaculatae Virgini consecraret : quod ita praestitit perbelle, ut deinceps ne per jocum quidem mundanas sibi nuptias proponi pateretur. Studiorum curriculum mox ingressus, sedulam eis dedit operám; suspecta. interim sodalium consortia devitans, et Sanctorum, in ereino praesertim degentium, liistoriis versandis jugiter intentus; a quibus veluti apis industriosa virtutum flores colligebat, seque magis atque magis ad illorum sectanda vestigia allici sentiebat. Quapropter veteram Ascetarum inhians institutum, duobus comitantibus discipulis, clam ab urbe discessit, celsumque petiit montem Monsenium nuncupatum, ibique se in eodem recondidit antro, ubi S. Sigismundus Burgundiáé Rex eremiticam duxisse vitám perliibetur. Verum dili— genter conquisitus, tandem a patre repertus est in genua provolutus, lacrymisque perfusus; cujus rei causam percontatus, se acerbissimos Christi dolores recolere asseruit. Paternam inde repetens domiun, eremi licet spe fraudatus, inter domesticos tamen parietes ascetarum vitám ducere constituit. Quapropter acerrimum sibi bellum indixit : asseribus enim pro stragulo, saxo pro pulvinare utebatur; flagellis, cilicio, jejuniis corpusculum extenuabat. Quin etiam patiendi amore adhuc puer se inter spinas conjecisse traditur, superque ipsas toto corpore aliquandiu volutasse, aequalibus qui aderant prae timore obstupescentibus, qui etiam postea aliis narraverunt testibus, mirifice sese esse recreatos cum non modo innoxium ex illis assurgentem viderint, sed ne leviter quidem punctum; proinde ac si spinae illae purissima membra attingere ausae non fuissent. Idque se piissimus puerulus fecisse dixit „pro Dei Amore et imitatione S. P. Francisci." At dives in bonitate Deus voluntariam hanc, asperrimamque servi sui afflictationem non magnó sine praemio reliquit; quod enim de Beato Aloisio Gonzaga legitur, id quoque in Michaele renovatum voluit, ut nunquam carnis traheretur illecebris, neque ulla unquam specie haud satis modesta, aut minus honesta cogitatio ejus menti obversaretur. Dum octavum ageret annum, utroque orbatus parente, tutorum curae traditus est, a quibus litterarum studia relinquere jussus, mercaturae addiscendae operám dedit. Tutores enim patrimonii utilitati consulere putarunt, si propriis adolescens laboribus victum sibi compararet. Verum poenitentiae et pietatis exercitia nunquam reliquit, quibus mercatoris familiae, penes quam morabatur, exemplo et admirationi fűit. Beatissimam Virginem, quam sibi parentis loco elegerat, enixis precibus obsecrabat, ut sibi perfectioris vitae tramitem praemonstraret. Nec vota in irritum cessere : cum enim quadam die impensius orationi vacaret, subita praedefuncti patris apparitione intelligit se ad coenobiticae vitae institutum Dei nutu vocari. Quapropter cognatis, amicis, patriae valedicens, longum asperumque iter Barcinonam versus pedes arripuit. Quo ubi tandem pervenit, Ordini Fratrum calceatorum SS. Trinitatis ad captivos redimendos nomen dedit, in quo sextum decimum ágens aetatis annum solemnia vota nuncupavit. At cum P. Joannem Baptistam a Deiparae Virginis Conceptione, in Beatorum album deinceps relatum, veterem ipsius Ordinis arctioremque Regulám instaurare comperiisset, praesidum venia Pampelonam petiit, strictioris hujus instituti habitum ab eodem Institutore accepit, et omnium admiratione tyrocinio expleto, nova in hoc Ordine edidit Vota. Arduum pláne dictu est et cogitatu quanta in nova religiosae vitae palestra fecerit incrementa virtutis, quaeque maturae sanctitatis ceteris argumenta reliquerit, quam ab ineunte usque aetate totis viribus inhiaverat. Interea philosophicis ac theologicis disciplinis primam in Academia Reazensi, tum in Salmaticensi, moderatorum jussu sedulam navavit operám : cum autem et solertioris esset ingenii, et in assidua coelestium contemplatione rerum superno lumine perfundere-