Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

schedis bancalibus efficientes a me sub hodierno ad locum destinationis transpositas esse pro congrua notitia hisce significo. Coloczae, die 7-a Januarii 1862. Cum illos, qui pro Christo legatione funguntur, in tractandis sacratiorum litterarum stu­diis, disciplinisque theologicis in dies magis excolendis assiduos esse oporteat, ut poten­tes sint exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere: idcirco statuto in hac Dioecesi sancito conformiter sex e scientiis theologicis theses hisce pjoponuntur, per DD. Curatos defluxu anni praesentis sedulo elucubrandae ita quidem, ut harum tres priores in districtuali Congregatione vernali, tres vero posteriores theses in Congregatione au­tuinnali exhibeantur, per districtualem Vice-Archi-Diaconum isthuc postea subster­nendae. I. E Studio Biblico Veteris Foederis: Sistatur Regis Dávid brevis hi­stória, in cuius decursu exhibeatur paucis: a) quam magna fuerit eius in Deum pietas; b) quanta in adversis in Deum fiducia; c) quanta erga suos hostes clementia; d) quae denique calamitates, quibus per Dominum castigatus est. II. E Theologia Dogmatica: Pro üde catholica de reali Christi in Euchari­stiae Sacramento praesentia, adferantur quaepiam argumenta, quae e Traditione pri­morum saeculorum veritatem huius dogmatis luculenter probent. III. E Theologia Morali: Quaenam argumenta suadent, ut Sacerdos — consulente S. Bernardo — piac meditationi quotidie quidpiam temporis impendat ? IV. E Studio Biblico Novi Foederis: Proponatur ex Actis Apostolorum B. Pauli Apostoli vita, enarrando ab eius conversione: a) quaenam fuerint eius praecipua itinera ? b) quasnam Ecclesias fundaverit? c) quaenam pericula subierit ? et d) quas­nam — durantibus itineribus — epistolas scripserit ? Y. E Theologia Pastorali: Paretur brevis allocutio, quae, dum Sacramen­tum Baptismi administratur, praesentibus ritus huius Sacramenti paucis exhibeat ? eorumque significationem cum debitis applicationibus commendet. VI. E Jure Canonico: Romani Pontiíicis in terras, quas optimo jure tenuit, temporale dominium, quibus argumentis nixum est : spectata historica huius possessio­nis evolutione ; spectatis principiis juris; spectata libertate Ecclesiae, et considerato avito ac universali consensu omnium gentium ? Coloczae, die 10-a Januarii 1862. Nr. 45. Themata e disciplinis theologicis anno 1862 elucubranda.

Next

/
Thumbnails
Contents