Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

Ergo, Sanctissime Páter, pro religione quidem, sed et pro justitia, juribusqtie, quae sunt inter gentes rerum humanarum fundamenta, contendis atque decertas. Sed de hac tam gravi causa vix nos decet amplius verba proferre, qui Te de ipsa non tam disserentem quam docentem saepe saepius audivimus. Vox etenim Tua, quasi tuba sacerdotalis , toti orbi clangens proclamavit, quod „singulari prorsus divinae Providentiae consilio factum sit, ut Romanus Pontifex, quem Christus totius Ecclesiae suae Caput Centrumque constituit, civilem assequeretur principatum" ab omnibus igitur nobis esse pro certissimo tenendum non fortuito hoc régimén temporale Sanctae Sedi accessisse, sed ex speciali divina dispositione illi esse tributum, longave annorum serie, unanimi omnium regnorum et imperiorum consensu, ac paene miraculo corrobora­tum et conservatum. Alto pariter et solemni eloquio declarasti : „Te civilem Romanae Ecclesiae prin­eipatum ejusque temporales possessiones ac jura , quae ad universum Catholicum orbem pertinent, integra et inviolata constanter tueri, et servare velle; immo Sanctae Sedis Principatus Beatique Petri patrimonii tutelam ad omnes Catholicos pertinere; Teque paratum esse animam potius ponere quam hanc Dei, Ecclesiae, ac justitiae causam ullo modo deserere." 2) Quibus praeclaris verbis nos acclamantes ac plaudentes responde­mus, nos Tecum et ad carcerem et ad mortem ire paratos esse; Teque humiliter roga— mus, ut in hac constantia, ac firmissimo proposito maneas immobilis, Angelis et homini­bus invicti animi et summae virtutis spectaculum factus. Id etiam a Te postulat Christi Ecclesia, pro cujus feliciori regimine Romanis Pontificibus civilis principatus providen­tissime fűit attributus, quaeque adeo sensit ejusdem tutelam ad ipsam pertinere, ut, Sede olim Apostolica vacante, gravissimis in angustiis, temporales Romanae Ecclesiae posses­siones omnes Constantiensis Concilii Patres, uti ex publicis patet documentis, in unum administrarent; id postulant Christi fideles per omnes terrarum orbis regiones dispersi, qui libere ad Te venire, libereque conscientiae suae consulere gestiunt; id denique ipsa civilis deposcit societas, quae ex Tui regiminis subversione sua ipsa nutare sentit fun­damenta. Sed quid plura? Tu tandem aliquando scelestos homines et bonorum ecclesiasti­corum direptores justo judicio damnans omnia, quae patraverant „irrita et nulla" pro­clamasti 3); actus omnes ab iis intentatos „illegitirnos omnino et sacrilegos" esse decre­visti 4); ipsosque talium facinorum reos poenis et censuris ecclesiasticis obnoxios jure ac merito declarasti. 5) Hos tam graves Tui oris sermones, tamve praeclara gesta nostrum est reverenter excipere, iisque plénum assensum renovare. Sicuti enim corpus capiti, cui jungitur membrorum compagine unaque vita, in omnibus condolet, ita nos Tecum consentire ne­cesse est. Tibi in omni Tua hac acerbissima afflictione, sic conjungimur, ut quae Tibi pati contingat, eadem et nos, amoris consensu, patiamur. Deum interea supplices invo­camus, ut tam iniquae rerum perturbationi íinem ponat, Ecclesiamque Filii sui sponsam, tam misere exspoliatam ac oppressam pristino decori ac libertati restituat. Sed mirum nobis non est tam acriter, et infense Sedis Apostolicae jura impeti et impugnari. Jam enim a pluribus annis, eo devenit nonnulloruin hominum insania, ut non ') Lit. Ap. XXVI. Mar. 1860 p. 3. 5. Alloc. XX. Jun. 1859 p. 6. Encycl. XIX. Jun. 1860 p. 4. Alloc. XVII. Dee. 1860. - ') Epist. Encycl. XIX. Jan. 1860 pag. 7. 8. - ') Alloc. XXVI. Sept. 185Ö p. 7. — ') Alloc. XX. Jun. 1859 p. 8. — 5) Litterae Apóst. XXVI. Mártii 1860.

Next

/
Thumbnails
Contents