Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

tiva humanae rationis vi perverse derivare audeant, tum cuique homini quoddara veluti primarium ius tribuunt, ex quo possit libere de religione cogitare et loqui, eumque Deo honorem et eultum exhibere, quem pro suo libito meliorem existimat. At vero eo impietatis et impudentiae deveniunt, ut eaelum petere, ac Deum ipsum de medio tollere conentur. Insigni enim improbitate ac pari stultitia haud timent asserere, nullum supremum sapientissimum providentissimumque Numen divinum existere ab hac rerum universitate distinetum, ac Deum idem esse ac rerum naturam, et iccirco immuta­tionibus obnoxium, Deumque reapse fieri in homine et mundo, atque omnia Deum esse, et ipsissimam Dei habere substantiam, ac unarn eamdemque rem esse Deum cum mundo, ac proinde spiritum cum matéria, necessitatem cum libertate, verum cum falso, bonum cum malo, et iustum cum iniusto. Quo certe nihil dementius, nihil magis impium, nihil contra ipsam rationem magis repugnans fingi et excogitari unquam potest. De auctori­tate autem et iure ita temere effutiunt, ut impudenter dicant, auctoritatem nihil aliud esse, nisi numeri, et materialium virium summám, ac ius in materiali facto consistere, et omnia hominum officia esse nomen inane, et omnia humana facta iuris vim habere. Jam porro commenta commentis, deliramenta deliramentis cumulantes, et omnem legitimam auctoritatem, atque omnia legitima iura, obligationes, officia conculcantes ni­hil dubitant in veri legitimique iuris locum substituere falsa ac mentita virium iura ac morum ordinem rerum materialium ordini subiicere. Neque alias vires agnoscunt, nisi illas, quae in matéria positae sunt, et omnem morum disciplinam honestatemque collo­cant in cumulandis et augendis quovis modo divitiis, et in pravis quibusque voluptatibus explendis. Atque hisce nefariis abominandisque principiis reprobum carnis spiritui re­bellis sensum tuentur, fovent, extollunt, illique naturales dotes ac iura tribuunt, quae per catholicam doctrinam conculcari dicunt, omnino despicientes monitum Apostoli cla­mantis „si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortifi­caveritis, vivetis" Omnia praeterea legitimae cuiusque proprietatis iura invadere, de­struere contendunt, ac perperam animo et cogitatione confingunt et imaginantur ius quoddam niillis circumscriptum limitibus, quo reipublicae Statum pollere existimant, quem omnium iurium originem et fontem esse temere arbitrantur. Dum vero hos praecipuos infelicissimae nostrae aetatis errores dolenter ac raptim perstringimus, recensere omittimus, Yenerabiles Fratres, tot alias fere innumerabiles falsitates et fraudes Vobis apprime notas ac perspectas, quibus Dei hominumque hostes rem tum sacram, tum publicam perturbare et convellere connituntur. Ac silentio prae­termittimus multiplices gravissimasque iniurias, calumnias, convicia, quibus sacros Ec­clesiae ministros, et hanc Apostolicam Sedem dilacerare et insectari non desinunt. Nihil loquimur de iniqua sane hypocrisi, qua funestissima in Italia praesertim perturbationis ac rebellionis duces et satellites dictitant, se velle, Ecclesiam sua gaudere libertate, dum sacrilego prorsus ausu omnia ipsius Ecclesiae iura et leges quotidie magis proculcant, eiusque bona diripiunt^ et Sacrorum Antistites, ecclesiasticosque viros suo munere prae­clare fungentes quoquo modo divexant, et in carcerem detrudunt, et Religiosorum Ordi­num Alumnos, ac Virgines Deo sacras e suis coenobiis violenter exturbant, suisque pro­priis bonis spoliant, nihilque intentatum relinquunt, ut ipsam Ecclesiam in turpissimam redigant servitutem, et opprimant. Ac dum singularem certe ex optatissima Vestra prae­sentia voluptatem percipimus, Vos ipsi videtis, quam libertatem nunc habeant Venera­') Ad Rom. c. 8. v. 13. *

Next

/
Thumbnails
Contents