Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

exercitium nonnisi rem talcrn commendat, cuius virtus e fide et ratione noscitur. — b) Vei maximé scbolasticae iuventutis edueatio cordi esse debet, cum adolescens non discedat a via, quam ambulavit in iuventute, quin imo eandem et in senectute terere so­leat. Prima confessio et communio, si debite instituatur est vehiculum omnium illarum gratiarum, quae temporis cursu cum pia Sacramentorum frequentatione suapte prove­niunt. — c) Scholae dominicales; piae iuvenum sodalitates; sodalium uniones; dome­stica disciplina; herorum et patrumfamilias debita manuductio hocce salutare christianae vitae vehiculum permultum adiuvant. — d) Idipsum apud adultiores, consociationes praestare solent. Prostant de Sanctissimo Corde Jesu; de Venerabili Eucharistiae Sacra­mento; de Immaculato B. V. Mariae Corde; de vivo Rosario; de monte Carmelo — sat expetitae confraternitates, quarum commembra pro festis sodalitii, plenariarum indul­gentiarum thesauro invitantur ad pie recipienda Sacramenta. Quodsi in qualibet com­munitate vei 60 homines in id consentirent, quod quavis sexta hebdomada Sacramenta. pie frequentare velint, iam singula die Dominica 10 erunt, qui suo pio exemplo etiam ceterorum pro frequentandis Sacramentis pietatem excitabunt. — e) Ecclesia catholica indulgentiarum aperit thesauros, horumque obtinendorum spe suos fideles ad Sacramenta í requentanda allicit, modo hae indulgentiae, ut pro diversis piis operibus, et precum for­mulis sunt concessae pio populo innotescant, facile est credere, quod non modo inanes quaedam precandi formuláé, nulli approbationi auctoritatis ecclesiasticae nixae, e quoti­diano usu intercidant, sed et Sacramentorum maior succedet frequentatio. Cumprimis die, quae cuique communitati patrocinalis est curandum, ut pia fidelium turma Sacra­menta frequentare non negligat. — f) Huc facit etiam paschalis confessionis cum omni, qua decet gravitate persolutio; schedarum confessionalium collectio; pia colloquia in commodum frequentationis Sacramentorum prolata; sermones sacri, quibus populus ad piam frequentationem animatur. — g) Adsunt quaedam occasiones, quae pro frequen­tandis Sacramentis suapte excitant : communis tribulatio, aut notabilis cuiusdam infir­mitaa ; recurrens dies anniversaria nativitatis, aut aliorum beneficiorum, quorum quis gra­tam recolere cupit memóriám. Haec omnia zelus pastorum, in incrementum salutis ani­marum convertere novit. Persaepe infortunia devincunt, quos nulla argumenta poterant convincere. — h) Vei maximé populares missiones eo inserviunt, ut animae fidelium ex­ciiatae, et longo excussae sopore, ad maiorem in frequentandis Sacramentis assiduitatem perducantur; huiusque frequentationis optatos fructus referant. — i) Suapte intelligitur Sacerdotum in his zelum ad felicem effectum plurimum conferre. Prout enim hi verbo et exemplo Sacramentorum piam frequentationem urserint; prout sua prudentia et zelo, anixuarum promptitudinem sacerdotali alacritate exceperint; prout ipsi Sacramentorum rmore et usu gratiarum dona sibi prius impetraverint; ita et ad gratiarum communica­tionem se aptum vehiculum constituent; Spiritus divini copiosa derivabunt dona; cum prisca in frequentandis Sacramentis assiduitate vitae, christianae priscum zelum resti­tuent; flores puritatis et innocentiae rigabunt; afílictis parabunt solatium, infirmis robur f et renovabitur facies universae terrae.

Next

/
Thumbnails
Contents