Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

dus quippe hoc occasio fűit devincendorum illorum regulorum, qui de Gabaonitis ad Israelitarum foedus transeuntibus se vindicare volebant; tum vero Israelitae, s. taberna­culo servos nacti sunt in Gabaonitis, qui perpetui lignorum cesores, et aquae, ad sacrifi­cia lavanda necessariae perpetui bajuli facti sunt. História praesens sat luculenter exhibet, quomodo Deus simulatam Gabaonita­rum declarationem servitutis poena puniverit; Israelitarum vero in servando nuncupato juramento fides egregiam remunerationem obtinuit. Docet declaratae coram Deo pro­missioni vei tunc bene fore insistere, cum talis promissio aliunde solido fundamento careat. Timorem Gabaonitarum remuneratus est Deus, quanto magis fuerat remuneratu­rus, si cum filiali fiducia ad Ejus paternam gratiam semet convertissent. d) Ea, quae de mirabili pugna in valle Ajalon scripta sunt, quae in expugnatione triginta et unius urbium regalium acta sunt; quae in divisione terrae gesta sunt, omnia habent suum practicum usum — praecipue tamen reflexionem meretur sanctus ille, in lege divina observanda zelus, cujus testimonium nobis 22-um caput hujus libri exhibet. Per­acta totius terrae divisione, constitutis urbibus refugii, et assignatis pro Levitis 48 ur­bibus — Josua milites ex tribubus Ruben, Gad et dimidia Manasse pro occupanda terra in subsidium datos, ad suas trans Jordanem sedes dimissurus, largis spoliis, apud suos distribuendis, providet. Hi, domum versus, iter ingressi, trans Jordanem, prope hujus fluvii aggeres, aram ingentis magnitudinis exstruunt. Tribus noveni et dimidia, de hoc altari erecto, certiores redditae, quin convocarentur — sancto, legis amore ducti, repente in Schilo ad s. tabernaculi ostium convolant. Communis erat indignatio. Eligitur depu­tatio, cujus caput Phinees Aronis nepos, Eleeazari filius constituitur. Hi subito per Jor­danem transeunt, et duarum ac dimidiae tribuum principes alloquuntur. Orator eorum Phinees, orditur ex abrupto : „Quae est ista transgressio? Cur reliquistisDominumDeum Israel, aedificantes altare sacrilegum et a cultu Illius recedentes." Tum in memóriára revocat peccatum cum Beelphegor, dum 24 millia fuere in poenam vindictae peremti; tum deciarat : se, nempe, cis Jordanem habitantes tribus paratas esse illis locum dare in suis propriis possessionibus, modo hoc scelere non contaminetur gens; provocat Phinees etiam ad Aachanis poenam, quam recenti tenebant memória. Nec quiescit prius, quam de­clarassent duarum et dimidiae tribuum principes : procul a mente eorum esse sacrilegam erigere aram, ubi holocausta et pacifica offerant; sed voluisse se : pro suis posteris sim­plex inemoriale relinquere, e quo semper monstrarent se jus habere in illud altare, quod est in terra Israel. Hac declaratione percepta, etiam principes novem et dimidiae tribuum in Schilo acquieverant, parati secus gladium in fraterna pectora stringere, ne lege vio­lata, toti genti immineat exitium. In ista história sufficienter adumbratur zelus, quo populus recenti beneficiorum, per iter in deserto acceptorum, memória animatus, super omnia divinae legi adhaerebat­ostenditur quomodo etiam contribulum carpenda sit in Deum rebellió; exhibetur dile­ctio in íratres sincera, quae defectus non palpat, peccatis non connivet, sed aperta fronté protestatur contra omne nefas, per quod toti genti et singulis exitium immineat.

Next

/
Thumbnails
Contents