Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861
Index
3 A c> © Nr. II. gfe' llocutionem a Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa IX. in Consistorio Secreto Romae die 17-a Decembris pr. a. celebrato habitam, tenore cujus deplorandum ac lugubrem sacrae et civilis reipnblicae statum non solum perseverare, imo in dies magis deteriorari queritur, atque ad preces in tantis adversitatibus assidue fundendas, sperandumque ab Alto auxilium provocat, cum eo hisce communico, ut Patrem misericordiarura et Deum totius consolationis ad avertendas, quibus Ecclesia et visibile ejus Caput premitur calamitates pie exorare baud cessemus. Coloczae, die 14-a Jannarii 1861. JOSCphllS m. p. Archi-Episcopus. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE IX. ALLOCUTIO HABITA IN CONSISTORIO SECRETO DIE XVII. DECEMBRIS MDCCCLX. VENERABILES FRATRES ! M ultis gravibusque vei ab ipso sui exordio iactata procellis Ecclesia miserrima hac nostra aetate tot tantisque hostium aggressionibus petita est, ut conceptura iampridem ab ipsis ódium omnisque furoris maturitas in Nostri Pontificatus tenipus erupisse videatur. Neque vero persequamur singula necesse est, Venerabiles Fratres, quae haud ita longo annorum intervallo acerba et gravia contigerunt, quorum memória Nostrum aeque Vestrumque animum non levi moerore perfundat. Illud vero dissimulare non possumus, pro arcano Dei iudicio nullum adhuc fuisse impositum tam multis calamitatibus modum; novas quippe dolemus ingruere tum ex fautoribus perversae doctrinae, quae a funestissimae Reformationis principiis orta publici veluti iuris robur alicubi obtinuit, tum ex impiorum hominum pravitate, qui Catholicae Ecclesiae se filios praedicant, appellandi vero sunt filii tenebrarum, tum denique ex ethnicorum furore, qui per Orientis regiones in caedem exitiumque fidelium veliementius efferbuit. Et sane maximé est deplorandum, in quampluribus Europae partibus de Ecclesiae potestate ac iuribus perniciosissimos errores invaluisse: liinc adhibitum assidue stúdium ad vim omnem abiudicandam initis cum Apostolica Sede de re sacra conventionibus,hinc omnis impensa cura,utne conventiones aliae contrahantur in posterum ad componenda Ecclesiae negotia, utque iis componendis moderandisque civilis dumtaxat accedat auetoritas. Quod quidem non sine gravi animi Nostri molestia experti nuper sumus, Venerabiles Fratres. Pro Apostoliéi enim muneris officio ad relevandas in Magnó Badarum Ducatu Catholicae Ecclesiae res, et extinguenda illic exorta cum civili potestate dissidia, superiore, ut scitis, anno cum Celsissimo illo Duce conventionem inivimus, Nr. 93. Allocutio Suae Sanctitatis 17, Dec. p. a. hab ita.