Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

CIRCIILARES LITTERAE AD VENERABILEM CLERUM ARCHI-DIOECESIS COLOCENSIS ANNO 1861. Nr. I. Quod jam antehac anhelis exoptabamus votis, quodve in consequentiam altissimi ddo 20-ae Octobris a. pr. Diplomatis avitam Regni Hungáriáé constitutionem restabilientis certa spe praecipiebamus : id feliciter evenisse, nosque voti tandem compotes esse ex­uberante cum laetitiae sensu cernimus. Sua etenim Sacratissima Caesarea et Regio-Apo­stolica Majestas tenore benignae Resolutionis ddo 27-ae mensis et anni nunc praeter­lapsi editae Wojwodatum Serbicum et Banatum Temesiensem Regno Hungáriáé reincor­porandum decrevit, factoque hoc molestum illud discrimen, quod decursu duorum et quod excedit lustrorum in administratione publica subversabatur, majoremque in mó­dúm hanc quoque in Archi-Dioecesim redundabat, sustulit, atque cunctos hujus incolas rursus unius ejusdemque Regni cives ac Patriae íilios esse voluit. Quo quidem nomine solemnes gratiae Deo, qui pium precibus praestat auditum, sunt agendae, Idemque per quem Reges regnant et legum Conditores justa decernunt, pro indivulsa Regis Regnique salute est exorandus. Quare cunctis Archi-Dioeceseos hujus Curatis committo : ut pro­ximo a redditis praesentibus Dominico die in singulis Parochiis, populo ex ambone praemonito, omni cum decore festivoque apparatu cantato hymno Ambrosiano Deo lau­des dicant, consuetamque orationem adjungant, postmodum vero incruenti Sacrificii Eucharistici ritu augustiore instituenda oblatione debitas Altissimo grates rependant. Quod reliquum est, omnes Archi-Dioecesis hujus Curatos impensius provoco, ut quaecunque ad veram, ingenuamque animorum unionem et concordiam inter diversi labii ac religionis populos Dioecesim hanc incolentes fovendam, conservandamque idonea vi­debuntur, quavis opportunitate agere haud intermittant atque in cordibus fidelium infu­catum Patriae amorem, promtum legibus obsequendi studium, ac ea erga Summum terrae Principem homagii, inconcussaeque fidelitatis et adhaesionis sensa excitare, alereque con­tendant, quibus ipsosmet animatos esse persuasum habeo. Coloczae, die 3-tia Januarii 1861. Nr. 12. Pro Wojwo­datu Serb. et Banatu Te­mes. Hungá­riáé reincor­porato euclia­ristica devo­tio celebran­da.

Next

/
Thumbnails
Contents