Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

rum christiani orbis Antistites, qui fideles sibi conmiissos cvangelicae veritatis doctrina instituunt, eisque iter in tanta caligine tuto scquendum monstrant, nuntiantes virtute prudentiae populis sanctissima verba. Ipse super omnes catholicas gentes eíFundit spiri­tum precum, et acatholicis aequitatis sensum inspirat, ut rectum de hodiernis eventibus ferant iudicium. Haec autem tam mira in universo catholico orbe precum consensio, tam­que unanimes erga Nos amoris significationes, tot sane variisque módis expressae (quod in anteactis aetatibus liaud facile queat inveniri) manifestissime ostendunt, quemadmo­dum hominibus rectc animatis opus omnino sit tendere ad hanc Beatissimi Principis Apostolorum Cathedram, lucem terrarum orbis, quae magistra veritatis et nuntia salutis semper docuit, et usque ad consummationem saeculi immutabiles aeternae iustitiae leges docere nunquam desinet. Tantum vero abest, ut Italiae populi ab hisce luculentissimis lilialis erga Apostolicam lianc Sedem amoris et observantiae testimoniis abstinuerint, ut immo quamplura centena ipsorum millia Nos amantissimis litteris adiverint non eo qui­(lem consilio ut conclamatam a veteratoribus reconciliationem peterent, sed ut Nostras molestias, poenas, angores summopere dolerent, suumque erga Nos affectum omnimode confirmarent, et nefariam sacrilegamque civilis Nostri eiusdemque Sedis principatus spo­liationem etiam atque etiam detestarentur. Cum porro ita se res habeant, antequam loquendi finem faciamus, coram Deo et hominibus clare aperteque declaramus, nullám prorsus adesse caűsam quare cum quo­piam Nos reconciliari debeamus. Quoniani vero, licet immerentes, Illius hic in terris vice fungimur, qui pro transgressoribus rogavit veniamque petiit, probe sentimus a Nobis parcendum iis qui Nos oderunt, ac pro ipsis orandum ut divinae gratiae auxilio resipi­scant, atque ita illius, qui Cliristi hic in terris vicariam gerit operám, benedictionem pro­mereantur. Libenter utique pro illis oramus, iisque, statim ac resipuerint, ignoscere ac benedicere parati sumus. Interim tamen non possumus inertes haerere, veluti qui nullám de humanis calamitatibus curam capiunt; non possumus non vehementer commoveri et angi, ac uti Nostra non reputare maxima damna et mala iis nequiter illata qui persecu­tionem patiuntur propter iustitiam. Quocirca dum intimo mocrore conficimur, Deumque obsecramus, gravissimum supremi Nostri Apostolatus munus implemus loquendi, docendi et damnandi quaecumque Deus Eiusque Ecclesia docet et damnat, ut ita cursum Nostrum consummemus , et ministerium verbi, quod accepimus a Domino Jesu, testificari Evan­gélium gratiae Dei. Itaque si iniusta a Nobis petantur, praestare non possumus : si vero postuletur venia, illám ultro libenterque, uti nuper declaravimus, impertiemur. Ut autem huiusce veniae verbum eo proferamus modo, qui Pontificiae Nostrae dignitatis sanctitatem omnino decet, flectimus ante Deum genua, et triumphale nostrae redemptionis amplecten­tes vexillum, Christum Jesum humillime deprecamur, ut Nos eadem sua repleat caritate, ut eo prorsus modo ignoscamus quo Ipse suis pepercit inimicis, antequam sanctissimum suum spiritum in aeterni Patris Sui traderet manus. Atque ab Ipso impensissime expo­Circ. litt. 1861. Nr. VI.

Next

/
Thumbnails
Contents