Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

vissimo conscientiae piaculo, et maximo omnium scandalo se cum hodierna civilitate consociet, cuius opera tot nunquam satis deploranda eveniunt mala, tot teterrimae opi­niones errores et principia promulgantur, quae catholicae religioni eiusque doctrinae omnino adversantur. Atque inter liaec facta nemo ignorat, quomodo vei ipsae solemnes Conventiones inter hanc Apostolicam Sedem et Regios Principes rite initae penitus de­struantur, veluti nuper Neapoli accidit. Qua quidem de re in hoc amplissimo vestro con­sessu etiam atque etiam querimur, Venerabiles Fratres, et summopere reclamamus eo prorsus modo, quo contra similes ausus et violationes alias protestati sumus. Haec autem moderna civilitas dum cuique acatholico cultui favet, ipsosque in fi— deles a publicis muneribus obeundis minimé prohibet, et catholicas scholas illorum íiliis recludit, irascitur adversus Religiosas Familias, adversus Instituta catholicis scholis mo­derandis fundata, adversus quamplurimos cuiusque gradus ecclesiasticos Viros amplis­sima etiam dignitate insignitos, quorum non pauci vitám in exilii incerto aut in vinculis misere agunt, et adversus etiam spectatos laicos viros, qui Nobis et huic Sanctae Sedi addicti religionis iustitiaeque causam alacriter defendunt. Haec civilitas dum acatholicis institutis ac pensionis subsidia largitur, catholicam Ecclesiam iustissimis suis possessioni­bus spoliat, et omnia adhibet consilia ac studia ad salutarem ipsius Ecclesiae efficaciam imminuendam. Insuper dum omnem tribuit libertatem quibusque verbis et scriptis, quae Ecclesiam omnesque ipsi ex corde devotos aversantur, ac dum licentiam animat alit et fovet, eodem tempore se omnino cautam moderatamque exhibet in reprehendenda vio­lenta et immiti interduni agendi ratione contra eos adhibita, qui optima vulgant scripta; et omnem in puniendo exercet severitatem, si ab liis inoderationis fines vei levitér prae­teriri arbitretur. Huiusmodi igitur civilitati posset ne unquam Romanus Pontifex amicam proten­dere dexteram, et cum ea foedus concordiamque ex animo inire ? Vera rebus vocabula restituantur, et haec Sancta Sedes sibi semper constabit. Siquidem ipsa verae civilitatis continenter fűit patrona et altrix; atque históriáé monumenta eloquentissime testantur ac probant, omnibus aetatibus ab eadem Sancta Sede in disiunctissimas quasque et bar­baras terrarum orbis regiones veram rectamque fuisse invectam morum ^umanitatem, disciplinam, sapientiam. At cum civilitatis nomine velit intelligi systema apposite coni­paratum ad debilitandam ac fortasse etiam delendam Christi Ecclesiam, nunquam certo quidem haec Sancta Sedes et Romanus Pontifex poterunt cum huiusmodi civilitate con­venire. Quae enim, uti sapientissime clamat Apostolus, participatio iustitiae cum iniqui­tate, aut. quae societas Juci ad tenebras ? Quae autem conventio Christi ad Belial ? ') Qua igitur probitate perturbatores, et seditionis patroni suam vocem attollunt ad exaggerandos conatus frustra ab ipsis adhibitos, ut se cum Romano Pontifice componant? Hic enim, qui suam omnem vim haurit ex aeternae iustitiae principiis, quonam pacto ') Epist. II. ad Corinth. c. VI. v. 14. 15.

Next

/
Thumbnails
Contents