Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861
Index
praepositi provocandi sunt, ut in hoc merito communem moralitatis et Religionis causam adiuvent. Mature instillandus est mentibus prolium timor Domini, et sancti Eius Nominis veneratio. Utinam abesset exemplum pravum e parte parentum; arceretur contactus cum perversis prolibus; atque praemunirentur parvuli contra seniorum scandala. Si herus famulis suis exemplo bono praeeat; si blasphemi servi, utpote Deo iníideles, adeoque nec suis temporalibus dominis fideles futuri, eliminentur e domibus,- si in omni communitate saltem triginta patresfamilias consvetudinem blasphemandi arcerent in suo consortio — paulo post radicalis subsequeretur morum conversio. — Prodesset tandem m) plurimum : cultum SS. Notnimm Jesu et Maria instantius inculcare fidelibus; eosdem provocare, ut dum motibus iracundiae tanguntur taceant, imaginem Crucifixi intueantur, veneranda nomina Jesu et Mariae corde contrito proferant; si proles exerraverint eos tranquillo animo coerceant; inter molestias vitae quotidianae corsuum per pia suspiria ad Deum attollant; per diem, ubi adversitas quaepiam emerserit pias, quas in domibus suis habent Jesu Christi, B. Virginis, et aliorum Sanctorum imagines devota mente aspiciant. G-eneratim vero donec vitium blasphemiae, ut peccatum consvetudinarium grassatur : contra illud in ss. sermonibus saepe loquendum est; provocandique fideles, ut diligenter orent — qui enim bene orat non facile blasphemat; meminerint mortis agoniam, ubi nullius suffragium nisi sanctissimi nominis Jesu virtus ac Beatae Virginis et Sanctorum intercessio proderit; saepeque reflectant si dicente Salvatore de omni verbo otioso rationem reddent homines coram Domino, quanto magis de blasphemia severa requiretur ratio ? — Jugiter invocandus est Deus, ut perniciosam hanc de fine gentium pestem auferat; sensum pietatis ac timoris Domini in populis nutriat; divinorum beneficiorum grata memória corda hominum repleat; proterviam et cruditatem mentium conterat; detque cunctis, ad Deum laudandum creatis hominibus sanctum zelum pro sui nominis glória, ut quem condigno mentis affectu coluerint in terris, eius perpetuis laudibus inter choros angelorum iugiter celebrandis, mereantur assistere in coelis. E Jure Canonico. Gaudentius caesareo-regius status Of/icialis, e Silesia Austriaco oriundus, Budae e loco stabilis sui officii provisoriae in aliam civitatern dispositus, dum hic moraretur, desponsat sibi in uxorem Amáliám viduam in vicina possessione habitantem. Tempore copulationis, Parocho sponsae ex ambitu parochiae suae absente, Capellanus, qui eam a Parocho jam alias obtinuit inviationem, ut in illius absentia cunctas parochialis officii partes perageret, dum in dimissorialibus sponsi litteris legeret: „eundem a Parocho sponsae copulantiam dimitti 1 1, — anxius haeret, num hoc in casu ipse quoque copulationem valide peragere queat? tanto minus autem censet deferri posse petito fratris sponsae sacerdotis, qui ad nuptias sororis suae comparendo facultatem copulandi sibi subdelegari impensius orat. Quaeritur : ÍJ Ad quae in allato casu partis utriusque parochus animadvertere debet ? quae item in spécialibus nefors subversari queuntibus adjunctis utrique parocho agenda incumbunt? 2) An Capellanus copulationem valide peragere potuerit? 3) An licentiam matrimonio assistendi alteri Sacerdoti delegando validum fuisset matrimonium? Adferendo ubique rationum momenta, quibus asserta innituntur. Ad 1-um. A) Parochus sponsi in allato casu ad sequent'a animadvertere debet : a) quod Gaudentius sit caesareo-regius status Officialis, quales ad ineundum matrimo-