Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

sentes, quas habent vires, sunt impossibilia : deest quoque tilts gratia, qua possibilia fiant." Item : Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus hominibus mortuum esse, aut sanguinem fudisse (Damnatae propositiones 1. c. 5.) Contra lios non minuss nefandos, ac rectae creationi adversantes errores Ecclesia catholica perenni traditioni apostolicae innixa, sequentia de gratia divina tradit principia : Docuit, docetque : a) Dari gratiam efficacem, quae certo et infal­libiliter dat homini velle et operari; sed non ideo, quasi voluntati humanae inelu­clabilem imponeret necessitatem sic et non aliter operandi; sed ideo, quia ita disponit, et adjuvat animam hominis, ut haec se ultro et libere ad sic et non aliter operandum de­terminet ; et quod ita in se decrevit, etiam libere exequatur. Utrum vero haec gratia sit ab intrinseco vei extrinseco efficax ? Ecclesia nil dogmatice definivit. Thomistae iliara volunt ab intrinseco, Molinistae vero ab extrinseco efficacem, seu cuius efficacitas a li­beró hominis consensu et cooperatione repeteretur. Quidquid sit, id certum est, id ipsum etiam, ut homo libere gratiae motionibus consentiat, eique cooperetur, est neces­saria homini gratia; quia Deus non tantum dat posse, sed etiam velle. Non tamen hinc sequitur, quasi vero per hunc actum divinum tolleretur libera hominis voluntas. Nam libertás hominis essentialiter in eo est, ut non altér, sed ipse homo se solus ad sic et non aliter operandum determinet. Quum igitur Deus ita movet, disponit, quin et adjuvat animan humanam, ut haec se ad ita et non aliter operandum determinet; quid hinc liber­tati hunanae derogaretur, prorsus non perspicitur. Hoc enim in casu actus ultimo tamen ad voluntatis humanae determinationem reducitur; licet Deus sit causa prima, cur homo se sic, et non aliter se ad operandum determinaverit. Porro Ecclesia catholica docet : b) Praetír gratiam efficacem dari etiam sufficientem, seu talem, quae quidem ex se et per se aó actum quempiam salutarem in et per hominem producendum efficax esset, non tamen senper effectum sortitur ex eo, quia homo eidem resistit, aut debite non coopera­tur. Denique c) docet Ecclesia catholica : quod omni homini detur gratia ad bene ope­randum, sduiemque consequendam necessaria et sufficiens; unde qui mali sunt et da­mnantur; }ropria culpa sunt tales, et ideo etiam propria sua culpa pereunt. Credimus necesse nonesse, ut in oppositione ad errores recensitos huius sanae Ecclesiae catholicae doctrinae víritatem ultro vindicemus; hanc vei breviter exposuisse sat est; haec ipsa brevis cxpostio luculenter demonstrat, ubi, et qua ex parte sit veritatis columna, quae lucet, ut sanasua doctrina illuminet omnem hominem in hunc mundum venientem. E studio Biblico Novi Foederis. „Exponatur, qui. sit sensus verboram, Maíh. cap. 12, v. 47—50; item Lncae capitis 2, v. 48, et 49; demuriiJoannis cap. 2, v. 4. contcntorum ? num haec sint pietati, parentihus de­Mtae adversa, vei vero longe alium sensum fundant ?" a.) Quod snsum verborum Matthaei Cap. 12, v. 47 — 50, contentorum attinet, se-

Next

/
Thumbnails
Contents