Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

8 Nr. 115. Themata Theologica a. 1861 elu­cubranda. A d promovendam in sacris scientiis contentionem animarum Curatoribus hoc prae­sertim tempore summopere necessariam, pro labente anno sequentia e disciplinis theo­logicis themata propono, quae sedülo elucubranda ac in specie tria priora in distrietuali Congregatione vernali, tria vero posteriora in Congregatione autumnali exhibenda et per districtualem Vice-Archi-Diaconum isthuc subslernenda erunt. I. An Dei existentia sit objectum fidei vei scientiae, vei nefors utriusque? Si ita, adferantur illa argumenta, quibus veritas ista tam ex ratione, quam ex divina revela­tione demonstrari potest. II. Quis finis et quae utilitas Synodorum dioecesanarum? Quae sunt vei quae non possunt esse objecta illarum? Quis habét jus cogendi Synodos dioecesanas? Quis in illis jure voti decisivi gaudet? III. Juxta Missalis Romani et Decretorum S. R. C. sensum exponatur, quid circa Missas sic dictas votivas Sacerdos observandum habeat? signanter a) quae et quottuplice* sunt Missae votivae? b) quae, quibus diebus asservari possint? c) quid speciatim quoad ritus in iis observandum veniat? IY. Ad fovendam pietatem fidelium, domestica familiarura devotio plurimum conferre dignoscitur; idcirco exponatur : domesticae hujusmodi devotionis a) necessitas atque momentum; b) adferantur causae, e quibus idinodi domesticae pietatis neglectus sequitur;c) recenseantur tristes sequelae, quas defectus domesticae pietatis producit; denique d) indicentur média, quae ad stabiliendam fidelium domesticam pietatem conducunt. Y. Cum in libro Judicum narrentur quaedam históriáé — uti Israelitarum per varios Judices, in specie Gedeonom, Jephte, Samsonem e manu diversorum hostium eli­beratio; calamitates, quae populum Dei, subsecuta anarchia presserant; praecipue morá­lis ille sensus, quem in vindicando Benjaminitarum scelere ceterae undecim tribus testatum reddebant — quarum in catechesibus et sermonibus sacris aptus fieri potest usus; idcirco indicetur, ad qualenam objectum singula e praeattactis historiis uccommode adhibeari queat? VI. Qui laborant impedimento eriminis? Num in isto impedimento dispensatio dari possit ? Si ita, quando et cui competit jus dispensandi ? Coloczae, die 19-a Januarii 1861. Josephus m. P. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents