Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

benignitate Apostolica annuere dignata est, praefatasque publicas preces sub modo et forma infra­dicendis ratas bábuit et confirmavit, atque in omnibus et singulis Ecclesiis Latini Ritus intra íines Imperii Austriaci constitutis recitari mandavit, contrariis quibuscunque, ipsisque sujierioribus Cle­mentis XIII. Apostolicis Litteris, quibus ad eíFectum dumtaxat praesentis Indulti expresse derogavit, minimé obstantibus. Methodum autem in istiusmodi precibus usurpandam, atque indeclinabiliter ab omnibus et singulis Latini Ritus Ecclesiis in universa Ditione Austriaca servandam lianc esse voluit. I. In Missae Canone nomen Imperatoris adjicietur bac adhibita formula — Et pro Imperatore Nostro N., — quae dicenda erit post mentionom factam Romani Pontificis et Episcopi Dioe­cesani. II. In singulis per annum Missis vei solemnibus, vei Parochialibus, diebus tamen quibus per Rubricas licebit, sequens addetur pro Imperatore Collecta. ORATIO. Quaesumus omnipotens Deus , ut famulus tuus N. Imperátor Noster, qui tua mise­ratione suscepit regni gubernacula, virtutum etiam omnium percipiat incrementa, quibus decenter ornatus vitiorum monstra devitare, hostes superare, et ad Te qui via, veritas et vita es gratiosus valeat pervenire. Per Dominum etc. SECRETA. Munera, Domine, quaesumus oblata sanctifica ut et nobis Unigeniti tui corpus et sanguis fiant; et Imperátori Nostro ad obtinendam animae corporisque salutem, et per­agendum injunctum officium, Te largiente, usquequaque proficiant. Per Dominum etc. POSTCOMMUNIO. Haec Domine Oblatio salutaris famulum tuum N. Imperatorem Nostrum ab omnibus tueatur adversis, quatenus et Ecclesiasticae pacis obtineat tranquillitatem, et post liujus temporis decursum ad aeternam perveniat baereditatem. Per Domiuum etc. Quibus vero in Dioecesibus viguit bactenus consuetudo canendi insuper in Missa solenmi sive post antiphonam Communionis, sive post ultimum Evangélium, versiculum — Domine salvum fac Imperatorem Nostrum N. et exaudi nos in die, qua invocaverimus te — firma eadem consuetudo perstabit. III. In Missa Psaesanctificatorum feria VI. in Parasceve inter Orationem pro cunctis Ecclesiae Ordi­nibus et aliam pro Catechumenis haec pro Imperatore dicetur : — Oremus et pro glorio­sissimo Imperatore Nostro N. ut Deus et Dominus Noster det illi sedium suarum assistricem sapientiam, qua populum sibi commissum gubernet in omni justitia et sanctitate ad divinam gloriani et nostram perpetuam pacem. Oremus. Flectamus geuua. Levate.

Next

/
Thumbnails
Contents