Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

evitandum posthac quodvis responsionis onus DDnis Dioecesis meae Curatis hisce com­mitto, ut quotiescunque casus matrimonii per extraneos contrahendi evenerit, pro in­structione sensu supraprovocati Ministerialis rescripti obtinenda, exhibitis alioquin prae­scriptis documentis, praevie isthuc recurrant. Coloczae, die 4-a Januarii 1860. a fia est praesentis temporis calamitas, ut cunctae ingenii artes, omnisque generis so­phismata ad impugnandas veritates divinas adhibeantur. Quare tanto ampliori opus est Sacerdoti cognitionum penu ad defendendas catholicae Religionis veritates, quanto acutiora sunt arma, quae ad illas impugnandas convertuntur. Maximopere autem ad illos, quibus animarum cura credita est pertinet, ne unquam cessent in studiis litterarum cumprimis sacratiorum, quo sic semper parati esse possint ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea, quae in ipsis est spe et fi de (I. Petr. 3, 15). Ad hunc salutarem scopum eo certius securiusque obtinendum, quemadmodum antehac, ita nunc quoque pro anno cxirrente nonnulla e disciplinis theologicis themata propono per DD. Curatos solerter elucubranda et tempore ad id praestituto, occasione quippe Congregationis vernalis et autumnalis in quolibet vice-archi-diaconali districtu celebrari solitae exhibenda, isthucque substernenda. Nr. 30. Themata e di­sciplinis the­ologicis anno 1860 elucu­branda. Themata e disciplinis tlicolooicis per DD. Archi-Dioecesis Colocensis Curatos elucubranda anni 1860 SEMESTRI PRIMO. I. E Thcologia Dogmatica Quid indiíferentismus religiosus ? An et quomodo differat a tolerantia civili et quibus potissimum argumentis refelli possit ? II. E Studio Biblico Veteris Foederis : Cum in libro Josue narrentur quaedam histó­riáé, uti : mirabilis populi per Jordanem transitus, — castigatum furtum Achani, — foedus Gabaonitis servatum, — sanctus cis-jordanici populi in observanda Dei lege zelus, — quarum in catechesibus et sermonibus sacris aptus fieri potest usus : idcirco indicetur, ad qualenam objectum singula e praeattactis historiis accommode adhiberi queat ?

Next

/
Thumbnails
Contents