Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

16 incredulorum praestigiis, deplorent hodiernorum tempómra, calamitatem, in quibus „irri­detur fidelium simplicitas, eviscerantur arcana Dei, quaestiones de altissimis rebus te­merarie ventillantur; — omnia sibi usurpat humánum ingenium, fidei nihil reservans ; tentat altiora se, fortiora scrutatur; irruit in divina, clausa et signata non aperit, sed diripit, et quidquid sibi non invenit pervium, id putat esse nihilum, credere dedignatur." (S. Bern. Ep. 183.) Coloczae die 7-a Februarii 1860. Nr. 242. Josephi Hau­senplasz Ca­nonici obitua ammnciatur. D Nr. 246. Basil. Nagy etAndr.Lázár ab instituen­da juventute arcendi. • JoseptlUIII Hauscnplasz, Abbatem B. M. V. de Tünye, M. Eccl. Coloc. Canonicum, Archi-Diaconum Tibiscanum, Sup. Scholarum Dioec. Inspectorem etc. die 24-a pr. m. post suscepta praevie moribundorum Sacramenta, anno aetatis 53-tio obiisse DDnis Curatis dolenter cum eo significo, ut animae defuncti piis ad aras precibus suffra­gari meminerint. Coloczae, die 7-a Februarii 1860. Tenoré ordinum ab Exc. C. R. Cultus et Institutionis publicae Ministerio ddo 29-ae Dec. 1859. Nr. 19847 et ddo 9-ae Januarii a. c. Nr. 20110 editorum Basilius Nagy in Nagy­Peleske, Comitatu Szathmarensi natus, graeco-catholicus, uxoratus, trium prolium páter, postremo gr.-cath. Docens et Cantor in Nagy-Szöllős, propter crimen laesae Majestatis ad gravem sex mensium carcerem, Andreas vero Lázár e Dubócz, Comitatu Sárosensi oriundus, 44 annorum, conjugatus, ultimo roni.-catholicus Docens in Roskovány ob fraudis crimen ad carceris poenam sex hebdomadas duraturam condemnati, et in hujus sequelam pro publica aeque ac privata institutione juventuti impedenda inhabiles decla­rati sunt. — Quodipsum DD. Curatis pro congrua notitia et directione hisce signiftco. Coloczae, die 7-a Februarii 1860. Josephus m. P. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents