Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860
libertate clare aperteque declarantes, nullo pláne modo Nos posse eius annuere consilio, proptereaquod insuperabiles praeseferat difficultates ratione habita Nostrae et huius Sanctae Sedis Dignitatis, Nostrique sacri cliaracteris, atque eiusdem Sedis iurium, quae non ad alicuius regalis familiae successionem, sed ad omnes catholicos pertinent, ac simul professi sumus non posse per Nos cedi quod nostrum non est, ac pláne a Nobis intelligi cictoriam, quae Aeniiliae perduellibns concedi v ellet, stimulo futuram indigenis, exterisque aliarum provinciarum perturbatoribns ad eadem patranila, cum cernerent prosperam fortunam quae rebellibus contingeret. Atque inter alia eidem Imperátori manifestavimus, non posse Nos commemoratas Pontificiae Nostrae ditionis in Aemilia provincias abdicare, quin solemnia, quibus obstricti sumus, iuramenta violemus, quin querelas motusque in reliquis Nostris provinciis excitemus, quin catholicis omnibus iniuriam inferamus, quin denique infirmemus ivra non solum Italiae Principum, qui suis dominiis iniuste spoliati fuerunt, verum etiam omnium totius christiani orbis Principum, qui indifferenter videre nequirent perniciosissima quaedam induci principia. Neque praetermisimus animadvertere, Maiestatem Suarn haud ignorare per quos homines, quibusque pecuniis, ac praesidiis recentes rebellionis ausus Bononiae, fíarennae et in aliis civitatibus excitati ac peracti fuerint, dum longe maxima populorum pars motibus illis, quos minimé opinabatur, r,elüti attonita maneret, et a<l illos sequendos se nullo modo propensam ostendit. Et quoniam Serenissimus Imperátor illas Provincias a Nobis abdicandas esse censebat ob rebellionis motus ibi identidem excitatos, opportune respondimus , huiusmodi argumentum, utpote nimis probans, nihil valere : quandoquidem non dissimiles motus tum in Europae regionibus, tum alibi persaepe evenerunt; et nemo non videt legitimum exinde capi non posse argumentum ad civiles ditiones imminuendas. Atque haud omisimus eidem Imperátori exponere diversam pláne fuisse a postremis suis Litteris primam suam Epistolam ante Italicum bellum ad Nos datam, quae Nobis consolationem, non afflictionem attulit. Cum autem ex quibusdam imperialis epistolae per commeinoratas ephemerides editae verbis timendum Nobis esse censuerimus, ne praedictae Nostrae in Aemilia provinciáé iam essent considerandae veluti a Pontiíicia Nostra ditione distractae , iccirco Maiestatem Suam Ecclesiae nomine rogavimus, ut etiam proprii ipsius Maiestatis Suae boni utilitatisque intuitu efficeret, ut huiusmodi Noster timor pláne evanesceret. Ac paterna illa caritate, qua sempiternae omnium saluti prospicere debemus, in Ipsius mentem revoeavimus, ab omnibus districtam aliquando rationem ante Tribunal Christi esse reddendam, et severissimum iudicium subeundum, ac propterea cuique enixe curandum ut misericordiae potius quam iustitiae effectus experiatur." „Haec praesertim inter alia summo Gallorum Imperátori respondimus, quae Yobis, Venerabiles Fratres, significanda esse omnino existimavimus, ut Yos in primis, et universus catholicus orbis magis magisque agnoscat, Nos, Deo auxiliante, pro gravissimi officii Nostri debito omnia impavide conari, nihilque intentatum relinquere, ut religionis