Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

castitatis; nutrianms praesertim in ipsis, custodiamusque sicut pupillám oculi sanctam innocentiae plantam; doceamus ipsos teneras manus cordaque filiali cum íiducia ad Pa­trem levare coelestem: oratio enim e puris eorum labiis profecta coelos penetrat, ipsam­que vindicem Numinis dexteram exarmare valet. Et haec sunt, quae hac vice obtutui Vestro sistenda in Domino existimavimus rursum ingeminantes : Tempóra mala sunt! Tantopere enim sacrosancta Religio nostra deficit in animis hominum, ut vehementior adhuc strages praemetuenda videatur, nisi nos, quorum manibus pretiosum hoc depositum creditum est, excussa somnolentia, evigi­laverimus pro muris sanctis Jerusalem et posthabitis cunctis secularibus curis ac terrenis respectibus, unice ad ea, quae sanctae Religionis incrementa promovent, omnes vires conatusque nostros contulerimus. Quoniam vero omnis contentio nostra evanida erit, nisi coelesti rore nutriatur, moxque deficiemus in pugna, nisi Ejus sustentemur robore, qui solus docet manus nostras ad digne proeliandum : eapropter a piis et assiduis preci­bus ad Patrem misericordiarum fundendis haud cessemus. Oremus autem cumprimis FF. FF. dilectissimi, ut Deus oranipotens Ecclesiam suam sanctam regere, gubernare et coa­dunare dignetur : quo destructis adversitatibus universis, secura Ilii serviat libertate ; — tum pro Pontifice Nostro Pio, gravissimis nunc injuriis affecto, ut Dominus conservetj vivificet et beatum faciat cum; ne tradat illum in manus inimicorum ejus, sed ita omne consilium ipsius adversus omnes inimicos confirmet, ut ad nihilum deveniant, tanquam aqua decurrens, et sicut deficit fumus, deficiant; (Ps. 57, 3. 67, 3.); dein pro Imperatore et Rege nostro Apostolico Francisco Josepho, ut Rex Regum et Dominus Dominantium, tribuat illi impérium securum, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum et quaecunque hominis et Caesaris vota sunt. Oremus denique , ut Deus Páter omnipotens divinae suae gratiae lumine omnium errantium mentes illustret ac in multitudine miseri­cordiae suae praevaricantium corda expugnet, quo cunctis erroribus et vitiis depulsis, cunctisque adversitatibus amotis, omnes veritatis et justitiae lucem agnoscant et occur­rant in unitatem fidei et agnitionis Domini nostri Jesu Christi. De caetero Fratres, Filiique dilectissimi, quamvis sanctissima Religio nostra teterrimo sane bello ingenti cum animarum detrimento vexetur, maximisque turbinibus Ecclesia et sancta Sedes Apostolica jactentur : nos tamen cuncta quae muneris nostri sunt omni conatu acturos neutiquam animis cadere, veram meminisse oportet, quod Ecclesia morte sui Statoris fundata, Apostolorum sanguine praedicata, inter luctas soli­data ac in persecutionibus sit consummanda; „Sancta Ecclesia scit in passionibus cre­scere,atque inter opprobria honorabilem vitám agere; scit nec adversis dejici nec de prosperis gloriari; novit circa prospera mentem suam in dejectione sternere, novit contra adversa animuni ad spem supremi culminis exaltare; scit bona sua misericordiae Re­demtoris, scit mala suae justitiae retribuere Judicis, quod et bona illo largiente habeat Circ. Lillrrat 1860. Nr. II.

Next

/
Thumbnails
Contents