Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

sed sacri etiam ipsius Ministerii ódium, et animorum ingens conturbatio in populo fideli exorta erant. Rejicientes simul ac reprobantes praetextus illos, quibus hujusmodi Confes­sarii interrogantes, se se tuebantur; desiderii nimirum emendationis ipsius complicis; nec non quarundam opinionum, quae apud aliquos Doctores repertae fuerant, et quarum ali­quae, aut falsae, aut erroneae censendae erant, aliae autem per se verae, et sanae ab ipsis sic deliquentibus perperam applicabantur;ut latius videre estin Nostris Literis Apostolicis die VII. Mensis Julii Anni Domini MDCCXLV. editis in forma Brevis, quarum initium est, Suprema omninm Ecclesiarum, quaeque impressae sunt in Buliarii Nostri Tom. I. num. 134. §. 3. Has Literas sub annulo Piscatoris primum expeditas, in forma specifica deinde confirmavimus, et ampliori robore communivimus per alias Nostras Apostolicas Literas sub Plumbo editas IV. Nonas Junii Anni 1746. inicipientes Ubi primum-, quae etiam impressae leguntur in II. Tomo Bullarii Nostri num. 8. His autem posterioribus Literis, non solum Tribunali Sanctae Inquisitionis praedictorum Regnorum, atque Ditionum in­junximus, ut contra eos severe procederet, qui priora Decreta Nostra impugnare aut perverse interpetrari ausi fuissent, sed etiam contra Confessarios de nomine complicis poenitentem interrogantes, eidemque Poenitenti nisi illud sibi manifestaverit, absolutionem, denegantes-dummodo tamen hujusmodi interrogandi et denegandi actus talibus circumstantiis cunjunctus sit, ac convestitus, quae sic agentem Confessarium de adhaesione ad praedictam reprobatam praxim, tamquam ad licitam, vei alio quovis modo de prava credulitate suspe­ctum reddant. §. 4. His cohaerenter addidimus praeceptum denunciandi Confessarios, aliquo ex supradictis módis delinquentes, eidem Tribunali Sancti Officii intra terminum dierum pro aliis denunciationibus ab eodem Officio praefigi solitum; exemtis duntaxat, ex justis gravibusque causis ab hujuscemodi renunciandi onere personis Poenitentium in causa propria, id est in casu quod ipsi peccatum suum confitentes, a confessario adigerentur ad sibi manifestandum nomen complicis in eodem peccato; statuentes tamen, quod quando aliunde quam ex propria confessione novissent Confessarium aliquo ex superius enu­meratis, et S. Officio denunciandis módis deliquisse, tunc eum et ipsi denunciare ex ista ali­unde habita notitia tenerentur. §. 5. Et quoniam id etiam evenire posse prospeximus, ut Confessarius aliquis Poenitentem de complicis nomine interrogando, atque etiam manifestare nolenti absolu­tionem negando, id facérét imprudenti certe, ac malo, sed tamen simplici quodam, et nudo actu, id est iis circumstantiis destituto, quae de prava credulitate, vei de tnala adhaesione ad praxim in Nostro Brevi reprobatam, tamquam ad licitam eumdem Confessarium suspe­clum redderent: ideo in ipsis posterioribus Literis declaravimus, in hujusmodi casu, neque Confessarium praedicto Inquisitionis Officio denunciandum necessario fore, nec ejus delictum ejusdem S. Officii, et Tribunalis cognitioni subjectum esse, sed ad cujuslibet Ordinarii in propria Dioecesi judicium, et correctionem pertinere, prout in ipsis secundo loco memoratis Literis latius habetur expressum. Circ. Lillinc 1859. Nr. XVI. 2

Next

/
Thumbnails
Contents