Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

ptcrea illi ipso jure quacumque auctoritate, et jurisdictione ad qualemcumque personam ab hujusmodi culpa absolvendam; adeo quidem, ut absolutio, si quam impertierit, nulla, atque irrita omnino sit, tamquam impertita a Sacerdote, qui jurisdictione, ac facultate ad valide absolvendum necessaria privatus existit, quam ei per praesentes has nostras adi­mere intendimus. Et nihilominns, si quis Confessarius secus facere ausus fuerit, majoris quoque excommunicationis poenam, a qua absolvendi potestatem Nobis solis, Nostrisque Successoribus dumtaxat reservamus, ipso facto incurrat. §. 5. Declarantes etiam, et decernentes, quod nec in vim cujuscumque Jubilaei, aut etiam Bullae, quae appellatur Cruciatae Sanctae, aut alterius cujuslibet Indulti, Con­fessionem dicti complicis hujusmodi qiiisquam yaleat excipere, eique sacramentalem ab­solutionem elargiri; cum ad hunc eífectum, et in hoc casu nullus Confessarius, utpote qui in hujusmodi peccati, et Poenitentis genere, jurisdictione, ut praefertur, careat, et absol­vendi facultate a Nobis privatus existat, habendus sit pro Confessario legitimo, et appro­bato. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, praesertim, quae nuncupantur Cruciatae Sanctae, vei Jubilaei Universalis, et plenarii, nec non quibusvis Ecclesiarum, et Monasteriorum, et Ordinum quorumlibet, quorum ipsi Sacerdotes fuerint, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vei quavis firmitate alia roboratis, Statutis, et Consvetudinibus, Privilegiis quoque, Indultis, et Literis Apostolicis sub quibuscumque tenoribus, et formis, ac cum quibusvis clausulis, et decretis, etiam motu proprio, aut alias quomodolibet concessis, etiam iteratis vicibus approbatis, et innovatis, quibus omnibus. eorum tenores praesentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter, et ex­presse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque. §. 6. Volumus demum, ac praecipimus, ut omnes Locorum Ordinarii, tam praesen­tes, quam futuri pro tempore existentes, in approbatione Confessariorum tam praedictam Constitutionem Gregorii Paedecessoris, quam praesentem hanc Nostram ab omnibus Sacer­dotibus approbandis attente legi, et accurate observari curent, moneantque eos in Domino. atque hortentur, ut Sacrum Ministerium ipsorum fidei commissum summa animi innocentia, morum puritate, judicii integritate, peragant, exhibeantque semetipsos, ut Ministros Christi, et Dispensatores Mysteriorum Dei; memores preterea sint, se locum tenere, ac vices obire, summi atque aeterni Sacerdotis, qui sanctus, innocens, impollutus, per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, ut emundaret conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. Sedulo igitur studeant, diligenterque caveant, ne quaerentibus, et pulsantibus eorum culpa Coelum claudatur, ne deperditae oves ad ovile Dominicum redire properantes, eorum manibus ferarum dentibus dilaniandae tradantur, ne prodigi filii egentes, et saucii, ad coelestem Patrem revertentes, nefaria eorum improbitate gravioribus peccatorum vulneribus, dum adhuc in via sunt, confodiantur. §. 7. Ut autem praesentes Literac ad omnium notitiam facilius deveniant, et nemo illarum ignorantiam allegrare valeat, volumus illas seu earum exempla ad valvas Eccle­siae Lateranensis, et Basilicae Principis Apostolorum, nec non Cancellariae Apostolieae,

Next

/
Thumbnails
Contents