Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

cium praetermiserint, vei poenitentes docuerint non teneri ad denunciandum Confessarios sollicitantes, seu traetantes, ut supra, iidem locoruni Ordinarii, et Inquisitores illos pro modo culpae punire non negligant. §. 8. Volumus autem, ut praesentium transumptis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitate Ecclesiastica consti­tutae munitis, eadem prorsus íides in judicio, et extra ubique habeatur, quae praesen­tibus haberetur, si forent, exhibitae vei ostensae. §. 9. Quodque eaedem praesentes literae, seu illarum exempla ad valvas Basili­carum S. Joannis Lateranen. ac Principis Apostolorum de Urbe, et in acie Campi Florae affixae, omnes ita arctent, et afficiant, ac si unicuique personaliter intimatae fuissent. Dátum Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die 30-a Augusti 1622. Pontificatus Nostri Anno secundo. CONSTITUTIO BENEDICTI XIV. de dato 1-ae Junii 1741 qua innovantur poenae adversus Confessarios, qui Poenitentes ad turpia sollicitant, cum praecepto liujusmodi denunciandi, et reservatione absolutionis, quoad Calumniatores. Adimi­tur praeterea Sacerdotibus facultas Sacramentum Poenitentiae administrandi complicibus in peccato contra castitatem cum poenis etc. BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI. Ad perpetuam rei memóriám. Sacramentum Poenitentiae, quam secundam post naufragium deperditae gratiae tabulam Sancti Patres apte nuncuparunt, Nos licet immerentes ad universi Dominici Gregis curam superna dispositione vocati omne studium, et pastoralem sollicitudinem adhibere tenemur, ne quod post amissam Baptismi innocentiam dátum est divina benignitate perfugium, per daemonum fraudem, et hominum Dei beneficiis perverse utentium malitiam naufragis, ac miseris peccatoribus luctuosum évadat exitium; et quod in salutein, et curationem anima­rum a Deo, qui dives est in misericordia, institutum est, execrabili scelestorum quorun­dam Sacerdotum improbitate in earum perniciem, atque interitum vertatur. §. 1. Dudum quidem a fel. record. Gregorio Papa XV. Praedecessore Nostro per suas literas in forma Brevium sub dátum Romae apud S. Mariam Majorem die XXX. Au­gusti MDCXXn, Pontificatus sui anno secundo, sapienter provisuin fűit contra quoscunque Sacerdotes audiendis Confessionibus deputatos, ad turpia et inhonesta sollicitantes. Et deinceps successivis temporibus ad earum literarum interpretationem, ac declarationem plura subinde a Congregatione Venerab. Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium adver-

Next

/
Thumbnails
Contents