Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859
Index
57 R ^Q Nr. VII. elate ad Statuta a me sub do 14-ae Április a. c. Nr. 714 edita, secundum quae Bona Ecclesiae, Parochiarum item ac PiarumFundationum a 1-a Novembris 1859 administranda erunt, a nonnullis e Clero Curato quaesitum est: 1-o. Quid nomine pupillaris securitatis, erga quam sensu §-i 9-i Statutorum Capitalia Ecclesiae, Piarum Fundationum etc. elocari possunt, intelligendum sit? 2-o. An Syndicus actu fungens et in hoc officio retinendus in usu emolumentorum adusque habitorum porro relinqui possit vei vero idmodi emolumenta cum adjungendo sibi socio partiri debeat ? 3-tio. Num Inventaria rerum ad Ecclesiam pertinentium §-o 16-o Statutorum in triplici exemplo deposta primo duntaxat novae Administrationis anno vei sequentibus etiam annis exhibenda sint ? 4-o. Quoniam juxta §. 17. Statutorum Fundationalia Capitalia erga annuum quinque procentualem censum elocanda sunt : num praeexistentia Ecclesiarum Piarum Fundationum et Sacrorum fundatorum Capitalia erga 6 °/o censum elocata erga hunc censum etiam post 1-am Novembris a. c. relinqui possint? numve Capitalia hujusmodi posthac quoque erga sex procentualem censum elocare licitum sit vei secus ? Ad quaesita haec pro congrua Cleri Curati notitia et directione sequentia signiíico, etquidem : Ad 1-um. Pupillaris securitas est maxima, quae haberi potest securitas legális, talis nempe, quam Grubernium requirit in elocandis capitalibus pupillorum, quos peculiari cura prosequitur. Tenore §. 230. Codicis leg. civ. Austr. pupillaris securitas adest a) in fundis publicis (fundo Religionis, Communitatis, Obligatorialibus Status litteris etc.) b) in bonis immobilibus, quae vei ab omni prorsus debito libera sunt vei saltem gravibus debitis non sunt onerata ita quidem, ut domus privatorum pupillarem securitatem tunc praebere censeantur, si debita iis inscripta dimidium veri valoris non excedant; agri vero, prata etc. si nondum supra duas tertias reális sui valoris partes onerata sint. Quapropter ad obtinendam pupillarem securitatem necessum est, ut debitor, qui Capitale mutuo levare cupit, praevie ope authentici extractus e libro catastrali et aliis fidedignis testimoniis perhibeat, num domus aut fundus, quem pro hypotheca subscribere vult, a debito immúnis vei secus qualibus jam debitis gravatus sit? Porro requiritur, ut Capitale mutuo levandum ad perhibitam hypothecam intabuletur aut vero sufficiente fidejussione provideatur, omnesque cautelae lege praescriptae rite observentur et in obligatorialibus litteris diserte exprimatur, quod casum in illum, si debitor intra sex hebdomadas ab evoluto solutionis termino computandas interusuria dependere neglexerit, creditori jus competat ipsum Capitale edicendi et una cum restantibus censibus mediante executione recipiendi. Ad 2-um. Quamvis optandum esset, ut Syndici munere suo gratuito fungantur, administrandisque Ecclesiae bonis citra ullam remunerationem operám navent; quia tamen Nr. 1188. De pupillari securitate — Syndicorum emolumentis —Inventariis rerum ad Ecclesiampertinentium,fundationalibus item Capitalibus erga qualem censum elocandis.