Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

47 ^Q Nr. VII. F ranciscus Yálics, Parochus Vetero-Becsensis, die 25-a pr.m.aetatis 58-o, Presbyterii autem 33-tio anno, susceptis praevie moribundorum Sacramentis ex hac vita decessit. Quodipsum Dioeccsis meae DD. Curatis ea cum provocatione significo, ut pro anima de­functi praescripta S. Missae Sacrificia persolvant; qui vero vacantem Parochiam Vetero­Becsensem juri Patronatus C. R. Financiarum Directionis Serbo-Banaticae obnoxiam obti­nere desideraverint, supplices suos libellos usque 20-am affuturi mensis Julii isthuc sub­sternant. — Coloczae, die 1-a Junii 1859. F ranciscus Nyáry, Dioecesis Alba-Regalensis emeritus Parochus Bakony-Sárkányensis, hagiographicum opus sub titulo „Legendák és ünnepek" typis edidit, quod biographias Sanctorum, juxta seriem in Calendario Romano occurrentem redactas, festorum item dierum, qui per annum recurrunt explanationes complectitur. Opus hoc , a Reverendissimo Ordinariatu Alba-Regalensi approbatum tribus tomulis absolvitur atque pretio 2 fl. 10 xr. Val. Austr. ad officium Cancellariae meae submittendo adquiri potest. Coloczae, die 1-a Junii 1859. Nr. 950. Obitus Fran­cisci Válics et vacans Paro­chia Vetero­Becsensis currentatur. Nr. 951. Opus „L e­g e n d á k és ünnepek" annunciatur. Öensu rescripti a C. R. Locumtenentiae Serbo-Banaticae Officio ddo 9-ae pr. m. Nr. isthuc dimissi Exc. C.R. Cultus et Institutionis publicae Ministerium ex incidenti quaestio­nis eatenus factae: num extractus matriculares fine exemtionis a statutione militari impe­trandae requisiti citra depensionem taxae expediendi sint ? ordines illos in memóriám revocavit, tenore quorum per Curatos solutiones stolares, ad quas etiam taxae pro expe­ditione documentorum matricularium pertinent, a pauperibus exigendae non sunt. — Qua­propter Dioecesis meae DD. Curatis hisce committo : ut pro extractibus matricularibus, quos fine obtinendae a militandi obligatione exemptionis pauperes personae expetunt, nec­quidem taxam simplicem sensu meorum ddo 11-ae Martii a. c. Nr. 562 ordinum conces­sam exigere, illosque gratis absque ulla solutione expedire meminerint. Coloczae, die 1-a Junii 1859. s 'anctissimus Dominus Noster PIUS Papa IX. encyclicas ddo 27-ae Április a. c. edidit lit­teras mihi sub hodierno redditas, quibus pro singulari ac prorsus paterna, qua erga catho­licos praesertim populos fertur charitate ac sollicitudine publ icas in quibusvis Dioecesibus preces pro eo indicendas exposcit, ut dives in misericordia Deus avertens indignationem suam a nobis, et auferens bella, omnium corda christianae pa cis amore inflammet atque omnipotenti virtute sua efficiat, ut omnes in fide et charitate fundati sancta Ejus mandata diligentissime servent ac peccatorum veniam contrito corde efflagitent, declinantesque a a malo et facientes bonum, mutuam inter se charitatem habeant atque sic cum Deo, cum semetipsis et cum omnibus hominibus salutarem consequantur pacem. Nr. 952. Taxa pro ex­tractibus ma­tricularibus fine obtinen­dae a militari statutione exemtionis per pauperes expetitis non solvenda. Nr. 964. Encyclicae Suae Sancti­tatis litterae, quibus preces publicae pro pace indicen­dae expo­scuntur et Indulgentiae conceduntur.

Next

/
Thumbnails
Contents