Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

G ^Q Nr. VII. oncordati a Sua Caesareo-Regia Apostolica Majestate cum Sancta Sede Apostolica initi Articulo XXX. declaratur : Bonorum ecclesiasticorum administrationem apud eos futuram esse, ad quos secundum Canones pertinet. In hujus consequentiam Episcopi Imperii Austriaci in Conferentiis anno 1856 Viennae celebratis congregati, ut efficaciae et uniformitati in observando praememorato Concordati articulo consulerent, modum, qui ipsis pro admini­strandis bonis ecclesiasticis opportunissimus videbatur, Regimini Suae Majestatis ddo 16-ae Junii 1856 repraesentarunt. Erga repraesentationem hanc emanavit altissima ddo 3-ae Octobris 1858 Suae Majestatis resolutio, per Excelsum C. R. Cultus et Institutionis publicae Ministerium sub do 15-ae Octobris pr. a. Nr. 1282 intimata. Ratione igitur, qua bona ecclesiastica posthac administrare oportebit, plene jam determinata et altissima etiam Caesareo-Regia sanctione munita : ad muneris mei partes attinet Statuta in administratione bonorum Ecclesiae, Parochiarum item ac Piarum Fun­dationum observanda edere atque hisce subnexa pro Archi-Dioecesi curae meae credita praescribere. — Statuta haec 1-aNovembris 1859 in omnibus et singulis Parochiis in vitám inducenda plenumque vigorem sortitura esse, praesentibus ea cum inviatione significo, quod — cum tenore §-i 1-i eorundem Statutorum in administratione identidem memorata duo minimum Communitatis membra partém capere jubeantur, inpraesentiarum opportunissi­mum esse existimem Syndico actu fungenti alium idoneum Socium adjungere; quem pro­inde DD. Curati cunctarum, praeter Maria-Theresiopolitanas, Neoplantensem et Zomborien­sem Parochiarum, Statutorum §-o 2-o conformiter tempestive deligant et ope Districtualis Vice-Archi-Diaconi fine renunciationis mihi proponant, atque generatim praevie omnia procurent, quae nova administratio die 1-ma Novembris a. c. initium sumtura sensu Statu­torum deposcit. Quantum vero ad praedictarum Lib. Reg. Civitatum Parochias attinet : cum in his peculiaria subversentur adjuncta amplioraque et administratu difficiliora occurrant pecu­lia : idcirco in vicém duorum, qui alibi in partém administrationis vocantur Syndicorum, in iisdem civitatibus bona Ecclesiae et Piarum Fundationum illa Magistratus membra, quae hoc munere adusque fungebantur, posthac etiam administrabunt, praecipua attamen administrationis cura et directio ipsum Parochum concernet, qui ceteroquin unam clavim cistae dictamine§-i 6-ti Statutorum pro conservando Ecclesiae peculio destinatae possidebit, insuper consultationes administrationis quotiescunque necessum fuerit, celebrandas indicet ac illis praesidebit solliciteque curabit, ut singula Statutorum puncta ab administrationis membris exacte observentur. — Quod reliquum est, firmiter mihi persuadeo, omnes et áin­gulos Archi-Dioecesis hujus DD. Curatos in conservandis et administrandis secundum nova haec Statuta Ecclesiarum bonis ea alacritate eaque sollicitudine porro quoque ver­saturos esse, quam adusque etiam eatenus sum expertus. Coloczae, die 14-a Április 1859. JOSephllS m. p. Archi-Episcopus. 37 Nr. 710. Statuta in administra­tione bono­rum eccle­siasticorum observanda.

Next

/
Thumbnails
Contents