Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859
Index
33 Nr. VI. OK3 iJpiritualibus commodis Dioeceseos, quae inscrutabili divina disposítione regenda mihi obtigit, prospicere gestiens, firmiter proposui apud animum meum paternae visitationis et administrandi Confirmationis sacramenti munus in aliqua illius parte, signanter in quibusdam Districtus superioris et medii BAcs parochiis affuturo mense Majo suscipere. Quod quidem tanto exequar alaerius, quanto clarius ad praecipuas officii mei partes pertinere dignosco interea etiam, donec largiente Domino canonica visitatio suscipi potuerit, tum propriis oculis experiri, qualiter animarum Curatores commissum sibi gregem dominicum verbo et exemplo pascant, quo zelo et fructu eidem sacramenta administrent? num sublimi quod gerunt ministerio semet dignos vitae sanctimonia, morumque integritate exhibeant? num parvulis petentibus panem promte debiteque frangant? — quali decoris domus Dei, jurium, dotis, peculii fundorumque ad Ecclesias et Beneíicia sua pertinentium cura teneantur? — tum porro oves pastorali curae meae creditas de facie cognoscere et subin universae Dioeceseos meae statum ejusdemque spirituales indigentias penitius perspectas habere; tum denique in Baptismo regeneratos ad vitám, qui per manuum iinpositionem ac oleo laetitiae unctionem nondum firmati sunt, ad robur pugnae spirituális confirmare. Fixum igitur statutumque mihi est, hac vice ad sequentes Dioeceseos meae parochias, utpote : Bezdán, Monostorszegh, Priglevicza-Szent-Iván, Szóntam, Hodságh, RáczMilitics et Doroszló secundum ordinem in Itinerario pro concernentibus DD. Curatis hisce advoluto deductum comparere. Itinerarium hocce, si Deus voluntati addiderit facultatem, exacte a me observabitur, qui parochiam quamlibet accessurus in domo parochiali descendam, assumtisque illic paramentis ad Ecclesiam citra moram procedam, ibidem juxta ceremoniale programma eatenus praescriptum excipiendus; — posthac vero paternae visitationis objectis occupabor. Relate autem ad Confirmationis Sacramentum hac ipsa occasione per me administrandum sequentia praescribenda esse duxi : 1-mo Cunctos, qui sacro chrismate per me liniendi erunt, ad rite fructuoseque suscipiendum Sacramentum concernentes animarum Curatores sedulo praeparabunt, divinam ejus institutionem, perpetuum inde a nascentis Ecclesiae catholicae primordiis usum, vim item, dignitatem, eximiamque utilitatem ac effectus ductu catechismi Romani explanabunt operám daturi, ut illi in his ac aliis salvificae fidei rudimentis ad amussim instructi, a sordibus conscientiae per Confessionem mundati, divinoque epulo refecti, mundiore externo corporis cultu, animoque ad pietatem composito ad suscipiendum hoc Sacramentum accedant, sub ejus susceptione genuflexi, manibusque ante pectus junctis perstent, ab omni tumultu et vociferatione abstineant, atque tum primae, quae ipsi Confirmationi praemittitur extensae versus Confirmandos manuum impositioni invocatoriaeque Spiritus S. orationi, tum finali post peractam Confirmationem benedictioni omnes omnino intersint. Nr. 606. Ordines de suscipienda paterna visitatione, adrainistrandoque Confirmationis Sacramento.