Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859
Index
„cibi stat nostri summa jejunii, et haud fructuose corpori esca subtrahitur, nisi mens ab „iniquitate revocetur" : idcirco hortamur Yosipsos Fratres Filiique dilectissimi, imo obtestamur per viscera misericordiae Dei nostri, ut hoc praesertim ingruentis sacrae Quadragesimae tempore, quod imprimis recollectioni nostrae spirituali a Sancta Matre Ecclesia est deputatum, instantes sitis orationi ac serias cum Deo et conscientia Vestra rationes ineatis, invocataque Spiritus Sancti gratia pie postulantibus certo non defutura, quae repereritis sordida lavare, quae arida rigare, quae saucia sanare, quae rigida flectere, quae frigida fovere serio contendatis. Cum autem haec in spiritualibus exercitiis — isthic in loco catbedrali nonminus ac in singulis Dioecesis hujus Districtibus decursu cujusvis Quadragesimae servari quidem consuetis, ast brevi duntaxat tempore institui queuntibus — perfici vix possint : eapropter illic feliciter coepta efficaciter continuaturi recedite domi in sacram rursus cum Deo et conscientia Vestra solitudinem atque vigilantes et orantes diesque ac annos aeternos meditantes in cubilibus Yestris compungimini. Tum vero reconciliati Deo atque ardentiori üde, spe ac cliaritate animati ad íidelem muneris Yestri continuationem ita accedite, ne quemquam Yestrum illud Divi Bernardi ferire possit: „Vae „ministris infidelibus, qui necdum reconciliati reconciliationis alienae negotia quasi homi,,nes, qui justitiam fecerint, apprehendunt. Yae íiliis irae, qui se ministros gratiae profiteri „ac pacificoruin sibi usurpare gradus et nomina non verentur. Vae íiliis irae, qui fideles „sese mediatores pacis, ut peccata populi comedant, mentiuntur. Vae, qui ambulantes in „carne Deo piacere non possunt et placare velle praesumunt." Sanctificamini igitur, qui fertis vasa Domini, bisque coelestibus operandae vei augendae in nobis divinae gratiae instrumentis ad Vestram Vestrorumque fidelium salutem procurandam cum timore ac tremore utimini; et quamvis insita iis divina virtus nulla dispensantis indignitate possit evacuari, cavete tamen ne in iis tractandis administrandisve aut indigne aut perfunctorie versati, tum Vobis durissimum consciscatis judicium, tum fidelibus pro salutis praesidio, quantum in Vobis est, mortiferum propinetis venenum. Summa proinde semper cordis puritate reverentia ac humilitate ad tractanda augusta haec mysteria accedite', Vobisque illud a Domino dictum existimate : „Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen ejus : „incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt, ideo sancti erunt." (Levit. 21, 6.) Agite porro, Fratres Filiique dilectissimi, ut sitis in Vosipsos severi, erga alios humiles et mansueti, in exstirpandis praejudiciis ac vitiis assidui quidem, sed circumspecti; „Non enim aspere, non duriter, non imperiose — inquit S. Augustinus — ista tol„luntur, sed magis docendo, quam jubendo, magis monendo, quam minando : — et si quid „minamur, cum dolore fiat, de scripturis comminando vindictam futuram, ne nosipsi in ,„nostra potestate, sed Deus in nostro sermone timeatur." Praecipua autem cura complectiminor scholasticam tenellae pubis catecheticamve rudium institutionem; nunquam in iis erudiendis Vestra fatiscat solertia, quin potius omnibus nervis contendite, ut teneris prolium pectoribus timorem Domini implantando, imperitorum vero mentis caliginem per doctrinae coelestis lumen dissipando, possitis parare Domino plebem sanctam et perfectam.