Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

conversionum notabilium factae sunt cunae, in quibus praeter solitudinem, sacrorum exer­citiorum vix alia nota adfuit. Ubi tamen in ss. exercitiis praeter solitudinem permultae aliae, non minus efficaces partes inveniuntur. Esse proinde exercitia in se efflcax ad emen­dationem et perfectionem médium, probant b) Partes constitutivae. Preces in communi institutae potentius divinam gratiam attrahunt. Missae sacrificium, quod dietim pro exercitantium salute offertur est utique foecundissima scaturigo gratiae. Breviárium insimul persolutum copiosam promeretur coe­lestem gratiam. Meditationes ad Deum et se cognoscendum, sunt efficacissimum médium. Examen conscientiae, sacra lectio, ordo, modestum silentium sunt utique res optima. Confessio sacramentalis, quae sacra exercitia coronat, utique multum boni in se continet. Eucharistiae sacramentum, quo discessuri reficiuntur utique ipsum Auctorem omnis gratiae continet. c) Si vero harum partium nexum, relationem, seu Systema exercitiorum S. Ignatii considerare piacet, manifestum fit:exercitia iuxta normám S.Ignatii instituta non esse vul­garem quarumdam pietatis praxium congeriem, sed esse scientificam, ac psychologicam, indoli facultatum humanarum et conversionis naturali cursui optime accomodatam et respondentem methodum. Concilium Tridentinum dum de modo praeparationis, ad iustificationem in adultis necessariae loquitur—docet: per gratiam adiutum hominem debere libere moveri in Deum, debere se intelligere esse peccatorem; tum iustitiae divinae consideratione debere timere, considerata vero misericordia Dei debere in spem erigi; tum confidere Deum propter Chri­stum propitium fore; dein Deum ut omnis iustitiae fontem incipere diligere; tandem moveri adversus peccata per ódium. *) Ad hunc processum mentis ac cordis huniani consequendum tendit et exercitiorum S. Ignatii methodus. Titulus meditationum semet consequenter exci­pientium : de fine hominis ; peccati gravitate; consideratione suae miseriae; inferno; iudi­cio; morte; prodigo filio; misericordia Dei; amore Dei; et reliqua scopum laudatum ha­rum meditationum luculenter exhibet **). — Omnis perfectio vitae praesentis in eo repo­nitur, ut mundemur a vitiis, exuentes semper magis veterem hominem, et induamur arma lucis imitantes Jesum, ac uniamur Deo ex toto corde et omni affectu. Hoc triplex stádium viae purgativae, illuminativae, et unitivae obiecta meditationum, eorumque series miro modo perficiunt ***). Hinc et iustificatione indigis ad conversionem, et iustis ad perfectio­nem vei ipsarum meditationum nexus plurimum subvenit. — Sed et ceterarum partium ea est connexio, ut miro modo omnia ad unum scopum confluant. Cum per meditationes pa­rumper lassatur animus, quaedam facilis sed pia et ad rem pertinens lectio subvenit. Cum *) Sess. VI. De iustific. cap. VI. de modo praeparationis. **) In primae hebdomadae meditationibus procuratur horror peccati per meditandi materias de fine, peccato, novissimis. Proceditur, passim in parabola de filio prodigo ad considerandam Dei misericordiam. — Proponuntur divi­nae charitatis in incarnatione et vita Jesu Christi documenta luculentissima, quae in altéra hebdomada ad imitan­dura Jesum alliciunt. — Quod tertiae hebdomadae series de passione Domini uberius efficit. — Amor Dei in quarta hebdomada ad mutuam charitatem allicit. ***) Conf. Exercitia Spir. Romae 1854. editio quinta.

Next

/
Thumbnails
Contents