Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

foedere junguntur, adversus Dominum Jehovam et adversus CHRISTUM ejus, nempe adversus JESUM regem Ecclesiae a Patre unctum. Et dicunt : 3. Dirumpamus vincula eorum, Jehovae et CHRISTI leges, quibus velut vinculis erga eos obstricti esse deberemus, et projiciamus a nobis jugum ipsorum, i. e. doctrinam fidei et morum, qua intellectus et voluntas Deo subjugatur. Frementes gentes et populi sunt Judaei, atque gentiles, reges et principes sunt : Heródes rex, principes sacerdotum, Imperatores ethnici, et haeretici CHRISTI Ecclesiam persequentes. Chorus I-us. 4. 5. Yates de conatu irrito resistendi CHRISTO inducit canentem denuo chorum primum, qui versu l-o iam dixit eos inania meditari. Qui habitat etc. Haec irrisio et subsannatio est illa longanimitas Dei, qua perse­cutores Ecclesiae CHRISTI sui per tria saecula grassari permisit, quin eos puniret, sed etiam quin de successu impiorum conatuum, vei minimum sollicitus esset, imo recte inter tot persecutiones per paucos inermes piscatores propagavit regnum CHRISTI per orbem terrarum. Quia vero haec longanimitas Dei eis non profuit in poenitentiam, vates praevidet eos tandem severe puniendos : Tunc etc. Nempe postquam illa miti Dei subsannatione desistere noluerint a sua renitentia, tunc loquetur ad eos etc. Et revera sic loquebatur ad Judaeos in excidio Hierosolymorum, ad ethnicos romanos et haereticos ac schismaticos graecos in eversione imperii romani et graeci. Messiás. 6. Yates ostendit, cur propagatio regni CHRISTI nullo modo possit impediri? nempe ideo, quia decreta fűit a Deo et promissa CHRISTO, ut idem Dávid psalmo 109-o cecinit : „Dixit Dominus Domino meo; sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sca­bellurn pedum tuorumad hoc decretum provocat in hoc psalmo 2-o et quidem inducendo ipsum Christum loquentem : Ego autem etc. Quasi diceret : Omnino inania meditantur, dum volunt excutere j ugum mei regni; nam ego constitutus sum rex ab eo super Sión i. e. Ecclesiam, cujus typus erat mons Sión; nam mons Sión portabat Jerusalem civitatem Dei, in cujus medio erat unice verum Dei templum, ob quod ipsa urbs a terrae motibus nunquam ruinam passa est, (Ps. 45.) : Sic etiam Ecclesia Christi, civitas Dei, in qua unice est verum Dei templum, verusque ejus cultus, et quae ideo nunquam ruinam patitur, sed est infallibilis et inde­fectibilis, licet conturbentur gentes, inclinentur regna et moveatur universa terra. J Constitutus sum Rex... praedicans praeceptum eius. Loquitur Christus de suo mu­nere regio et prophetico; qua Rex distribuit gratias passione sua nobis promeritas, quibus reguntur animae ; qua propheta docet nos per magisterium Ecclesiae suae.

Next

/
Thumbnails
Contents