Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

8 quippe suo praeeunte Magistro docuerunt : „Rationem peccati originális esse in disposi­tione ad futuram concupiscentiam inordinatam, nobis ante Baptismum tamquam peccatum imputata, non item post baptisma, accepta gratia justificante.' 1 Denique ad classem ultimam praeter memoratos, qui ex peccato originali in genus humánum nihil mali, nisi aut poenam mortis corporis, aut solum animae, excluso tamen peccato, proficisci autumabant, sequentes adhuc referri debent. Primo Semipelagiani, qui testante S. Prospero docuerunt, hominem a natura etsi ad omnia bona non, ad initium tamen fidei habilem esse ita, ut ad virtutem hanc consequendam nulla ope indigeat divina. Hos merito excipiunt Arminiani alias Remonstrantes, qui praeeunte Arminio, quondam Amstelodamensi Ministro, postea Theologiae Lugduni Batavorum Professore, Ordinibus Hollandiae et Frisiae Anno 1611 sequentem de peccato originali exhibuerunt fidei pro­fessionem : „Quia Deus universum genus humánum in reconciliationis gratiam assumsit, et cum Adamo omnibusque et singulis ejus posteris gratiae foedus iniit, nemo nec infans, nec aduitus propter originale peccatum damnationi est obnoxiusCeterum cum hi per defectum, alii per excessum hoc in merito magis adhuc peccarunt. Lutherus cűm Calvino, et horum fideliores asseclae docent : Hominem per peccatum originale ita in substantia esse muta­tum, ut is, et lumen rationis amiserit ad ea omnia agnoscenda quae spiritualia sunt, et omne arbitrium liberum ad ea exequenda, quae stricte moralia vocantur. Hunc Lutheri et Calvini errorem Bajus et Jansenius in tantum professi sunt, in quantum ipsi quoque asse­ruerunt ; ,,Natúram hominis per peccatum adeo depravatam et corruptam esse, quod homo nec naturalia Dei praecepta noscat, nec sit nisi sensualitatis mancipium. Libertás ipsius est duntaxat formális, in exequendo deest vis et efficacitas. Solum ex ti more, aut ex superbia vei prava concupiscentia resistit peccato, adeoque peccato nonnisi peccatum opponit. Et dutn etiam bonum opus operatur, non operatur illud ex bona voluntate. (De his cf. Rubeis de peccato orig. Palma Praelect. Hist. Eccl., Möhler Symbolik., Liebermann Theol. Dogmát.) B) Doctrina Ecclesiae. His itaque erroribus opposite Ecclesia catholica, traditionibus apostolicis perpetuo innixa sequentia proponit de peccato originali yeritatis dogmata : 1) Dari peccatum originale, quod ab Adamo in omne genus humánum per gene­rationem et non per imitationem transfunditur; 2) Peccatum istud, licet origine sit unum, propagatione tamen inest omnibus ceu cuique proprium, quod per humanae naturae vires non, neque per aliud remedium tollitur, sed duntaxat per merita Jesu Christi Domini nostri, qui factus est nobis justitia, sanctifi­catio et redemptio, et cujus merita nobis adultis aeque ac parvulis in Sacramento Baptismi rite collato adplicantur in remissionem peccatorum et in nostri justificationem et sancti­ficationem. 3) Peccatum originale est vera animae mors, et 4) privát genus humánum originali justitia et sanctitate, in qua primus homo ante

Next

/
Thumbnails
Contents