Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

93 1) ab obligatione militandi legitime exemptus vei 2) pro militia manifeste aut juxta declarationem statutoriae Commissionis perpe­tuo inhabilis vei denique 3) a C. R. Locumtenentiali Ofíicio per modum exceptionis matrimoniali facultate praeditus sit. Curati itaque in rnatrimoniis juvenum, qui supraattactam secundam aetatis classem necdum superarunt conciliandis per id duntaxat a responsionis onere semet immunes red­dere poterunt, si hujusmodi nupturientes eousque non copu laverint, donec illi aut matri­monialem facultatem a C. R. Locumt. Ofíicio obtentam, aut vero concernentis Districtualis Jurisdictionis declarationem super eo non exhibuerint, quod ab obligatione militandi legi ­time exempti vei pro servitiis militaribus manifeste aut secundum recognitionem statuto­riae Commissionis perpetuo inbabiles sint. Quae in obsequium Ordinum ab Exc. C. R. Cultus et publicae Institutionis Mini­sterio ddo 10-ae Novembris a. c. Nr. editorum Dioecesis meae Curatis pro congrua notitia et exactissima observantia eo subnexo significo, quod sive matrimonialis facultas a C. R. Locumtenentiae Ofíicio concessa, sive declaratio a Districtuali Jurisdict'onc facta illis, quae subversantia impedimenta removent documentis accenseri debeant, quorum in Matrica Copulatorum vi legis mentio est facienda. Coloczae die 27-a Decembris 1858. Josephus m. P. Archi-Episcopus. Nr. XVIII

Next

/
Thumbnails
Contents