Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

88 Nr. 1923. Circa legem de redinte­grando exer­citu in effe­ctum dedu­cendam Cura­torum agen­da. Nr. 1926. Onomastica SuaeMajesta­tis dies prae­scriptis Ordi­nibus confor­miter cele­branda. Quamobrem Dioecesis meae Curatos hisce rursum impensius provoco, ut conside­rata Catholicorum fratrum in ditionibus Ottomanicis degentium afflicta sorté, praedictae Societati, cujus membris tam multiplices gratiae concessae sunt, tum ipsi semet associent, tum fideles curae suae creditos ad id permovere contendant eo pro congrua directione observato, quod juxta litteras a Centrali hujus Consocitationis Praesidio ddo 11-ae pr. in. isthuc exaratas §. 4-us Statutorum modificatus, atque offerendarum piarum symbolarum quantitas liberó cujusvis Socii arbitrio rclicta sit, quo sic pauperiores etiam fideles Socie­tati hnic nomen dare atque Apostolicarum indulgentiarum supracommunicati Brevis tenore concessarum participes reddi queant. — Ceterum symbolae praevium in finem anno cur­rente in quavis Parocliia nefors collectae ope Districtualis Vice-Archi-Diaconi Officio meo Dioecesano ocyus transponendae sunt. — Coloczae die 20-a Decembris 1858. Ut nova lex circa redintegrandum caesareo-regium exercitum Altissimis ddo 29-ae Sep­tembris a. c. Patentibus litteris publicata rite in effectum deducatur: provisoria hunc in finem Instructio ab Exc. C. R. rgrum internarum Ministerio sub do 26-ae Novemb. a. c. Nr. 29598 edita est, cujus §§—is 9, 13 et 15 statuitur, ut Curati a districtuali Jurisdictione provocati matriculares omnium juvenum in príma aetatis classe pro militia statuendorum extractus citra ullius exmissionem juxta impressum formular conficiant, extractusque hos, facta in iis de qualibet prole post nativitatem nefors mortua adnotatione, intra 14 ab accepta provocatione dies concernenti Communitatis Praesidi (községfönök, Ol"tőliorftcf)cr) consignent. (§. 7.) Porro testimonium de manifesta alicujus nefors juvenis pro militia inhabilitate exaratum, non tantum a Praeside et duobus membris Communitatis, filios ad eandem statutionem conscriptos et non manifeste inhabiles habentibus, verum in casu amentiae, surditatis et epilepsiae a Curato etiam et Ludimagistro locali subscribendum est. (§. 13.) Demum ut de familiae statu ejusmodi juvenis, qui ceu unicus filius, nepos aut fráter ad sustentandam familiam suam necessarius, ab obligatione militandi immúnis decla­randus est, certo constare possit : clarificationes eatenus e Baptisatorum, Copulatorum et Defunctorum Matricis requisitas juxta formular ad id praescriptum, animadversionesque illic contentas animarum Curator praestabit (§. 15.) Quodipsum nexu rescripti a C. R. Locumtenentiali Officio Serbo-Banatico ddo 6-ae curr. Nr. et a C. R. Locumt. Sectione Budensi ddo 12-ae curr. Nr. 38,007 isthuc dimissi A.-Dioecesis meae Curatis pro congrua notitia et exacta observantia hisce eo sub­nexo significo, quod impressa formularia pro supradictis matricularibus extractibus et clarificationibus requisita singulis Curatis per concernentem civilem Jurisdictionem sint submittenda. — Coloczae, die 20-a Decembris 1858. Cum onomastica Suae Majestatis Sacratissimae dies non ubivis pari, atque Altioribus Ordinibus praescribitur, solemnitate ecclesiastica celebraretur, idcirco nexu provoca­tionis a Serenissimo Dno Archi-Duce, Regni Hungáriáé Generáli Gubernatore ddo 15-ae curr. Nro 797 9 * " eatenus ad me directae concerncntibus Dioecesis meae Curatis hisce districtim committo : ut Ordinum ab Exc. C. R. Cultus et publicae Institutionis Ministerio relate ad natalis et onomasticae diei Suae Caesareo-Regiae Apostolicae Majestatis solemnia quomodo celebranda ddo 25. Septemb. 1857 Nr. c 4j' M editorum et abhinc sub do 29-ae e. m. et a. Nr. 1300 circulariter intimatorum tenores ad amussim observare meminerint. Coloczae, die 20-a Decembris 1858, Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents